Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 5
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 5
UTRUM VITA SIT IN ANIMALIBUS QUAE CARENT SANGUINE.
Quod sic, videtur, a. cum certa experientia sciamus quod multa sunt genera piscium quae carent sanguine, quae nihilominus vivunt.
Contra: 1. Super illud Gen. 9, 4: "Carnem cum sanguine non comedetis", Interlinearis: "Quia sedes animae in sanguine est". Et Deuter. 12, 16: "Cervam comedes, absque esu dumtaxat sanguinis" ; Interlinearis: "Sanguis pro anima ponitur, quia sedes animae, id est humanae vitae, "in sanguine est"". Ex iis videtur quod carentia sanguine neque habeant animam neque vitam, cum haec habeant esse in sanguine.
2. Praeterea, cum anima sit substantia spiritualis non habens situm neque determinans sibi partem in qua sit per praecisionem, quare dicitur habere sedem in sanguine?
3. Praeterea, si sedes animae, id est vitae humanae, est in sanguine, cum in omnibus membris sit sanguis, in omnibus membris est sedes vitae; cuius contrarium videtur ex libro De motu cordis, ubi dicitur quod proprium "domicilium vitae est cor".
4. Item, quandoque dicitur sanguis esse sedes animae sive vitae, quandoque cor, sicut habetur a Cassiodoro et ex libro De motu cordis, quandoque caput, sicut habetur a Cassiodoro, quandoque cerebrum, sicut habetur a medicis. Quae est ratio huius differentis assignationis?
[Ad obiecta]: 1. Cum autem dicitur quod sedes animae est in sanguine, ibi dicitur anima vita carnalis, quae finitur morte; unde Levit. 17, 11: "Anima carnis in sanguine est". Ibi Augustinus: "Aliquid vitale est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas corporis diffunditur; ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat, sed quae morte finitur, qua locutione dicimus istam vitam temporalem esse, non aeternam, mortalem, non immortalem, cum sit immortalis anima, quae portatur "abangelis in sinu Abrahae", Luc.16, 22". Et hoc est quod "dixit Apostolus, Act.20, 24: "Non facio animam meam pretiosiorem me"" ; ibi vocat animam vitam temporalem. Vita ergo temporalis hominis et vita pecudum dicitur esse in sanguine, quia inter quatuor humores sanguis est temperatissimus et maxime amicus naturae et omnia membra, tam solida quam mollia, ortum habent a sanguine tamquam a nutrimento: omnium enim membrorum sanguis est nutrimentum. Cum ergo obicitur quod, cum anima et vita habeant esse in sanguine, carentia sanguine etc.: dicendum est quod verbum praedictum intelligi debet in habentibus sanguinem.
2. Ad illud quod consequenter quaesitum est, scilicet quare anima, cum sit substantia spiritualis etc., similiter et vita: dicendum quod anima non sumitur pro substantia spirituali, cum dicitur quod sedes animae est in sanguine etc., quae est perfectio corporis organici et quae sua praesentia corpus vivificat, ut dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, sed sumitur pro vita corporali, cuius sedes dicitur esse in sanguine, quia sanguis est maxime amicus naturae: unde maxime est conservativus eiusdem, et ita vitae per consequens. Et dicitur, in libro De motu cordis, quod calor et humor sunt conservativa vitae, quae sunt propriae qualitates sanguinis, et quia sanguis maxime est nutrimentum membrorum, quorum esse et ordo est propinqua dispositio ad informationem animae, ex cuius colligantia cum corpore est vita corporalis.
3. Ad illud quod sequitur, dicendum quod cor dicitur domicilium vitae ratione praesidentiae vis vitalis; quod non impedit quin vita sit in aliis membris corporis. Ut enim dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Vis vitalis est in corde, quaead obtemperandum fervorem cordis, aerem hauriendo atque reddendo, vitam et salutem toti corpori tribuit: aëre namque puro sanguinempurificatum per totum corpus impellit per venas pulsatiles, quae arteriae vocantur, ex quarum motu temperantiam atque distemperantiam cordis physici cognoscunt". Et Cassiodorus, libro De anima: "Quidam sedem animae, quamvis sit toto corpore diffusa, in corde esse voluerunt, dicentes quod ibi est purissimus sanguis et vitalis spiritus continetur".
4. Ad ultimo quaesitum iam in parte patet responsio, scilicet quare sanguis dicitur sedes vitae, similiter quare cor dicitur domicilium vitae. — Quare autem animae sedes dicitur caput, ratio est sublimitas membri et figura, quod bene competit sublimitati creaturae rationalis. Unde Cassiodorus: "Plurimi in capite insidere manifestant, scilicet animam, si fas est cum reverentia tamen dicere, ad similitudinem aliquamdivinitatis, quae, licet omnia ineffabili substantia sua repleat, Scripturatamen caelis insidere confirmat. Dignum est enim ut arcem peteret quae se noverat caelesti operatione sublimem et tali loco prae ceteris versari,,unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis sphaeroides pulcherrima est, in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret mansionem". Item, medici ponunt cerebrum esse templum sive sedem animae et hoc maxime quantum ad illam partem animae qua est cognitiva. Sicut enim in templo tres sunt partes principales, vestibulum, consistorium et apotheca, ita phantastica cellula, logistica et memorialis partes sunt cerebri principales. Anima igitur in phantastica cellula quasi in vestibulo diversas per imaginationem suscipit formas; in logistica cellula quasi in consistorio de imaginatis ratione discernit; in memoriali cellula quasi in apotheca anima ea, quae imaginatio recipit, ratio discernit, per memoriam conservat.