Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 6
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 6
UTRUM VITA SIT IN EMBRIONE ANTE ORGANIZATIONEM.
Quod sic, videtur: 1. Per Philosophum, XVI Animalium, ubi dicitur: "Omne conceptum vivit sicut vivunt arbores" ; et vocat "conceptum" semen relictum in matrice a generante.
2. Item, eodem: "Non potestaliquis dicere quod conceptum non habet animam omnino et quod est privatum vita".
3. Item, libro De motu cordis, ordinantur actus animae. Dicitur enim sic: "Vivit et vegetatur animal, sentit et movetur, discernit et intelligit, et quae ex eis oriuntur, non facile numerabilia, efficere habet. Et harum potentiarum haec prima distantia est quod vitam quasi praeviam ceterae sequuntur, sine qua nullam ceterarum inesse possibile est, actus autem consequentes necessario praesupponunt priorem". Ergo, cum in embrione vigent actus consequentes ad vitam, sicut actus vegetandi et augmentandi et huiusmodi, relinquitur quod in illo est actus prior, qui est vitae sive vita.
4. Item, cum sine virtute animae vegetabilis et sensibilis non possit corpus hominis organizari et praeparari convenienter ad susceptionem animae rationalis, necesse est prius esse animam vegetabilem et sensibilem in semine quam corpori organizato infundatur anima rationalis. Et hoc videtur velle Philosophus, XVI De animalibus. Dicit enim: "Necessarioerit in concepto prius anima cibativa et, cum creverit, erit in eo anima sensibilis, per quam dicitur animal et non est animal simul et homo". Ex hoc videtur quod embrio vel semen sit animatum in matrice; et si hoc, vivit; dicitur enim in libro De motu cordis: "Animatum et vivens ad se invicem paria sunt".
5. Item, in libro De motu cordis: "Vitam actu omnibus aequaliter inesse necesse est: aeque enim est vivens embrio et adolescens". Ex iis patet propositum.
Contra: a. Sicut dicitur in libro De motu cordis, "animatum et vivens ad se invicem paria sunt" ; si ergo embrio vivit, est corpus animatum; ergo est planta vel animal: quorum utrumque est falsum.
b. Item, ex hoc sequeretur quod plures animae secundum substantiam essent in homine; cuius contrarium dicit Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus, sic: "Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Iacobuset alii Syrorum scribunt, unam animalem, qua animetur corpus et immixta sit sanguini, et alteramspiritalem, quae rationem ministret; sed dicimus unam esse eamdemque animam in homine, quae et corpus societate sua vivificet et semetipsamsua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii et in sua substantia eligat cogitatione quod vult". Idem dicit in libro De spiritu et anima.
Respondeo: Circa hanc materiam diversi diversa sentiunt. Quidam enim dicunt quod embrio vivit ante organizationem et habet animam vegetativam et sensitivam ante infusionem animae rationalis, innitentes verbo Philosophi supra dicto ; et isti ponunt hominem habere tres animas vel saltem tres substantias animae. Notandum ergo quod quidam dixerunt tres substantias incorporeas in homine, sicut tres vitas, scilicet vegetativam, sensitivam et intellectivam. Dicunt enim quod homo habet substantiam incorpoream, qua vivit, crescit et nutritur, et hoc ex traduce in generatione, in qua convenit cum plantis; habet substantiam incorpoream, qua sentit, ex caelo et stellis, secundum quam convenit cum brutis; habet et substantiam, qua vivit et intelligit, immediate a Deo per creationem; unde ponunt tres animas in homine. — Alii dicunt quod, quamvis sint tres substantiae, non tamen tres animae in homine, quia anima nomen est perfectionis; ideo substantia vegetabilis non est anima nisi in plantis, quarum est perfectio; sensibilis vero nisi in brutis; in homine autem sunt quasi materiales ad rationalem et rationalis est completio, et ideo ipsa sola est anima in homine, aliis existentibus ut dispositionibus materialibus ad ipsam. De unione autem illarum adducunt exemplum in radiis ignis et solis, qui quandoque uniuntur in aëre, in quo non est nisi quasi unus, et hoc propter eorum simplicitatem. Et sicut contingit quod radius ignis cum igne corruptibilis est, radius solis cum sole incorruptibilis, sic duae corrumpuntur cum corpore, scilicet vegetabilis et sensibilis, tertia remanet et separatur a corpore ut radius ab aëre. Et dicunt quod prius tempore est in semine ipsa vegetativa qua nutritur et crescit; deinde, cum creverit, subsequitur per influentiam corporis caelestis sensitiva; ultimo vero infunditur per creationem rationalis ut perfectio ultima. Nec sequitur: ante infusionem animae rationalis, qua est homo, est sensibile et animatum, ergo leo vel capra etc., quia est animal imperfectum: imperfectum dico, non sicut dicitur animal imperiectum quod non habet omnem sensum, sed imperfectum, quod est materiale ad ultimum completivum. Non sunt etiam differentes specie, quamvis differentes substantiales perfectiones, quia una est materialis dispositio ad aliam, et ideo est simpliciter una perfectio, scilicet ultima, rationalis.— Sed haec positio est simpliciter contra Augustinum, dicentem plures animas non esse in uno homine. Non enim intendit per hoc non esse plures perfectiones ultimas in homine, sed intendit instruere unam animam rationalem esse in homine, cuius potentiae sive ex cuius essentia sunt vegetativa et sensitiva. Quod patet per- hoc quod dicit, in libro De anima et spiritum: "Anima, dum carne exuta est, vivit, videt, audit et omnes sensus atque ingenia vivaciter tenet". Non enim poneret animam exutam sentire nisi ex sua essentia haberet potentiam sentiendi, et illa virtute, qua anima sentit, sensificat corpus quod perficit.
Alii ponunt, supposito quod rationalis habeat suam vegetativam et sensitivam, necessario duas vegetativas et duas sensitivas in eodem esse et priores cessare ab operatione, fortiore virtute superveniente. — Hoc non videtur probabile, quia, cum natura nihil agat frustra, ut vult Philosophus, multo fortius nec auctor naturae; sed si duae essent vegetativae et duae sensitivae in homine, altera esset frustra. Praeterea, ex hoc sequitur quod in homine sunt plures animae distinctae secundum substantiam, cum potentia animae non sit sine substantia: quod est contra Augustinum.
Quidam autem ponunt priores corrumpi rationali adveniente et tamquam ad tempus commissas, completa organizatione, deficere. — Hoc autem non videtur probabile, cum organizatione completa fortius vigeant vegetativa et sensitiva, eo quod sunt fini suo magis coniunctae. Praeterea, unde esset illis ratio deficiendi, cum huiusmodi animae non habeant defici nisi ex aliqua dissolutione sive corruptione tacta circa subiecta earum ?
Propter hoc videtur aliter dicendum. Potest ergo dici, sine praeiudicio, quod, proprie loquendo, embrio non vivit, eo modo quo illud dicitur vivere quod habet animam formam et sui perfectionem: huiusmodi autem proprie dicuntur vivere. Improprie loquendo et extenso nomine vitae, eo modo loquendi quo omnia illa dicuntur vivere quibus communicatur aliqua operatio vitae, sive hoc sit ex, praesentia animae vivificantis et informantis illud sive ex contiguatione vel continentia alicuius vivificati vel viventis ex praesentia animae informantis illud, sic potest dici vivere, eo modo quo poma possunt dici vivere, non quia vivificantur ex praesentia animae vivificantis sive informantis, sed ex influentia quam recipiunt ex planta cui contigua sunt. Potest ergo dici quod embrio vivit, extenso nomine vitae, nec vivit ex praesentia animae informantis, sed ex influentia quam recipit a corpore continente.
[Ad obiecta]: 1; Ad illud ergo quod primo obicitur per illud Philosophi quod "conceptum vivit sicut vivunt arbores", dicendum quod vivere sumitur ibi pro vegetari, sub hoc sensu: conceptum vegetatur sicut vegetantur arbores, ita tamen quod per hoc quod dicitur sicut notetur similitudo quantum ad genus actus, non quantum ad modum, id est conceptum et arbores habent similitudinem in hoc quod utrumque vegetatur.
2. Ad illud quod sequitur, scilicet quod non potest dici quod conceptum non habet animam omnino: dicendum quod hoc verum est, quia habet animam operantem aliquo modo in ipso, id est operationem animae, non tamen habet animam informantem. Unde facienda est vis in hoc quod dicit "omnino", quia non potest vere dici separari anima omnino a concepto, scilicet quantum ad operationem et quantum ad substantiam. Quod autem subditur "et quod privatum est vita", sic intelligendum est cum hac determinatione "omnino", quia aliquo modo vivit, ut dictum est.
3. Ad illud quod obicitur quod vivere est primus actus animae, quem praesupponunt consequentes: dicendum quod eo modo quo habent esse, habent ordinem. Cum enim datur vita alicui mediante anima informante illud, et consequenter vegetatur et sentit mediante eadem ; cum autem datur vita alicui aliquo modo ex contiguatione et continentia alicuius alius, quod vivificatur ex praesentia animae informantis illud, et consequenter vegetatur et sentit mediante illo a quo continetur, et hoc per influentiam quam recipit ab illo.
4. Ad illud quod obicitur quod corpus organizatur et praeparatur ad susceptionem animae rationalis mediante virtute animae vegetativae etc.: dicendum quod in decisione seminis a generante derelinquitur virtus in semine, quae invalescit et vigoratur a virtute continentis, sicut natura quandoque confortatur et roboratur opere artificis. Unde ipsa virtus, relicta in semine, sic vigorata et roborata, operatur ad organizationem et praeparat corpus et reddit congruum ad animae rationalis susceptionem, incessanter cooperante et influente ipso continente. Unde non est necesse prius inesse animam vegetabilem et sensibilem ipsi embrioni per modum informantis, ut sic praeparetur ad animae rationalis susceptionem, sed solummodo per modum exterioris praeparantis ipsum corpus, quod debet esse organum sive perfectibile ipsius animae perficientis. — Quod autem dicit Philosophus: "Necessario erit inconcepto prius anima cibativa, et, cum creverit, erit in eo anima sensibilis" etc., hoc potest intelligi quantum ad virtutem operativam, non quantum ad substantiam informativam: prius enim fiunt in eo operationes vegetativae, quae sunt alimento uti et augmentati, quam opera sensitivae, et sensitivae quam intellectivae. Unde verbum Philosophi debet intelligi quantum ad esse per virtutem operativam, non quantum ad esse per essentiam informativam. — Si obiciatur quod non est virtus sine substantia: dicendum quod hoc verum est, sed est substantia in qua radicatur virtus et est substantia qua quandoque defertur virtus; unde nunquam est virtus sine substantia radicati vel deferente. — Quod autem dicitur, in libro De motu cordis, quod "animatum et vivens ad se invicem paria sunt", potest dici quod hoc intelligi debet de vivente proprie dicto, id est de vivente per praesentiam animae vivificantis.