Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 3

UTRUM SOLUM CAUSA PROLIS HABENDAE FUISSET TUNC MARIS ET FEMINAE COMMIXTIO.

Sequitur inquirere utrum solum causa prolis habendae fuisset maris et feminae commixtio aut aliquando causa delectationis.

Quod solummodo causa prolis, videtur sic: a. Matrimonium pro tempore innocentiae solummodo institutum fuit in officium; dicit enim Augustinus, Super Genesim IX: "Quod aegris datum est in remedium, datum fuitsanis in officium". Sed officium consistit in procreando prolem; ergo solummodo ad hoc erat in statu illo; si ergo vir et mulier non coniungebantur nisi propter id propter quod erat matrimonium, videtur quod nunquam essent coniuncti nisi propter prolis procreationem.

b. Item, qui debitum petit in statu naturae lapsae praeter intentionem prolis procreandae, utpote causa delectationis, peccat saltem venialiter, nec hoc impedit natura corrupta ad hoc violenter provocativa; multo fortius tunc peccassent convenientes delectationis causa; sed tunc non poterant peccare venialiter; ergo peccassent mortaliter, et sic caderent a statu innocentiae.

c. Item, delectari in aliquo propter se est frui illo, quia "frui est amore inhaerere alicui propter se" ; frui autem creatura est utendo frui: quod est peccatum. Si ergo primus homo causa delectationis, non causa prolis procreandae, uxorem suam cognovisset, ea frueretur: quod fieri non posset sine peccato.

Praeterea, videtur quod. in qualibet coniunctione esset procreatio foetus, sic: d. Nunquam homo comedisset quin ex illa comestione sensisset refectionem, nec unquam nutritiva in suo actu privata fuisset proprio effectu; ergo pari ratione nec generativa in suo actu privata fuisset debito fructu; sed fructus eius est proles; ergo etc.

e. Item, in statu illo actus non esset privatus debita intentione nec intentio debito fine: privatio enim intentionis rectae non est sine culpa, privatio vero utilitatis intentae non est sine poena; neutrum autem istorum poterat esse in statu illo; cum ergo finis actus generativae est procreatio prolis, relinquitur quod nunquam caruisset illa.

Contra: 1. Appetitus coeundi non erat tunc libidinosus, sed naturalis; ergo sicut necesse fuit praevenire appetitum nutritivae, scilicet famem et sitim, ita et appetitum generativae; ergo non oportuit semper coire causa prolis, sed causa praeveniendi appetitum, ne degeneraret in deordinationem.

2. Item, cum ille appetitus, scilicet generativae, esset naturalis, videtur quod sicut appetitus alimenti non esset subiectus semper libero arbitrio in statu illo, sic nec appetitus ille; ergo semper fluxisset sicut et iste nisi praeveniretur; sed si semper fluxisset et non esset subiectus libero arbitrio, provocasset aliquando ad opus causa delectationis et non semper causa prolis.

3. Item, vis nutritiva semen administrat generativae ; ergo, cum homo continue nutriretur, humor seminarius generativae administrabatur; ergo vel oportebat hominem extra ordinem pollui vel naturam gravari extensione seminis vel aliquando mulierem cognoscere quando non esset apta generare, utpote quando esset gravida; si ergo prima duo sunt inconvenientia, restat tertium, scilicet quod uxorem aliquando cognovisset quando prolem non procreasset. — Si autem diceretur quod in statu naturae institutae non fieret huiusmodi multiplicatio humoris seminarii: - hoc non videtur verum, quia ex quo nutritiva semper ministraret humorem huiusmodi, cum non esset subiecta rationi, non videtur quod illius cessasset augmentum.

4. Item, sicut comedere est actus naturalis, ita etiam coire; sed homo naturaliter appetit comedere, non solum in statu naturae lapsae, sed etiam institutae; ergo pari ratione naturaliter appetebat coire; sed homo tempore naturae institutae debebat appetitui naturae satisfacere, cum natura esset ordinata et ordinate appeteret, alioquin poenam sentiret; ergo videtur quod, sive mulier posset concipere sive non, vir praeter necessitatem prolis generandae aliquando mulierem cognosceret.

5. Item, ponatur quod Adam cognosceret uxorem suam praegnantem, quaero: aut peccaret aut non? Si non, igitur non erat necesse quod in omni coitu generaret. Si sic — contra: sanctius erat tunc matrimonium quam tempore naturae lapsae et aeque magnae vel maioris efficaciae; sed nunc propter bonum matrimonii excusatur coitus a culpa, etiam quando nulla est prolis generandae necessitas; ergo videtur quod multo fortius tunc.

6. Item, non erat maior inordinatio in contactu illorum membrorum quam in admovendo manum ad os ; sed manus admoveri potest ad os sine aliquo peccato, etiam praeter necessitatem; ergo videtur quod Adam potuit cognoscere uxorem suam absque peccato et praeter necessitatem prolis generandae.

Respondeo: Dicendum quod vir in quolibet actu quo cognovisset uxorem, suscepisset ex ea prolem. Et ratio huius est, quia congruentia ordinis exigebat et perfectio virtutis ad hoc sufficiebat. Exigebat namque hoc congruentia duplicis ordinis, sive virtutis generativae ad rationem et utriusque ad suum finem. Vis enim generativa ordinem habebat ad rationem: ordinem, inquam, perfectae subiectionis, et ideo in actum non exibat nisi secundum quod ratio dictabat, ratio autem recta et ordinata dictat nulla re esse utendum nisi ad id propter quod est; et quia vis generativa data fuit homini ad prolis multiplicationem, ideo recta ratio nunquam dictaret et vis generativa nunquam exiret in actum nisi propter prolis generationem: hoc enim congruentia ordinis exigebat. — Perfectio autem virtutis aderat quae ad hoc sufficiebat. Quia enim vis generativa in viro ad generandum erat potens et sufficiens nec habebat impedimentum, similiter et in muliere pro suo loco et tempore, ideo, cum ordinate cognovisset vir uxorem, semper ex ea prolem susciperet, propter exigentiam duplicis ordinis et sufficientiam duplicis virtutis, scilicet generantis et suscipientis, nec coiissent in statu illo nisi causa prolis nec causa delectationis nec causa praeveniendi fluxum appetitus.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo contra hoc, dicendum quod, licet appetitus generativae fuerit naturalis, non oportuit illum praeveniri, quia omnino fuit sub obedientia rationis rectae. Similiter non fuit de appetitu nutritivae. Et ratio huius est, ut dicunt aliqui, quod appetitus nutritivae dependet a natura eorum quae concurrebant ad esse; sed esse alicuius creaturae non subiacet eius arbitrio, similiter nec natura eorum quae ad esse requiruntur. Quia ergo appetitus nutritivae dependebat ab illis quae requiruntur ad esse, non subiacebat arbitrio illius cuius erat. — Sed quod haec ratio nulla sit, videtur, quia nutritiva non data fuit creaturae ad hoc quod per illam haberet esse, sed ad hoc quod per illam salvaretur sive conservaretur in esse: conservatio esse proprii subest arbitrio eius cuius est, sicut productio consimilis in esse. Praeterea, cum ipsa generativa in statu illo erat omnino ordinata sicut etiam nutritiva, et de natura sibi indita habuit posse regendi se in omnimoda ordinatione, quae fuit necessitas vel congruentia quare debuit omnino subesse imperio liberi arbitrii magis quam nutritiva? - Dicendum quod, sicut dictum est, nutritiva non subiacebat imperio liberi arbitrii sicut generativa: praesente enim nutrimento ipsa nutritiva assurrexisset in actum vel opus proprium, sive vellet sive nollet liberum arbitrium; sed praesentibus personis aptis ad coeundum, immo etiam coniunctis membris genitalibus, non assurrexisset generativa in actum sine consensu liberi arbitrii. Unde Anselmus, De conceptu virginali: "Cum Deus fecit Adam, fecit in eo naturam propagandi, quam subiecit eius potestati, ut ea pro sua voluntate uteretur, quamdiu ipse vellet subditus esse Deo".

Ad evidentiam autem quaesitorum nota quod in primo homine vires inferiores erant subiectae rationi, et hoc propter duplicem ordinem conservandum: debuit enim homo ordinari in se et in finem. Propter ordinem in se oportuit vires inferiores subdi rationi sicut minus nobile magis nobili et inferius superiori; propter ordinem in finem, quia ille solus actus est meritorius qui est voluntatis vel a voluntate imperatur. Ut ergo voluntas, non tantum mereretur in actu suo, sed etiam in actibus virium inferiorum, debebant vires inferiores ei subici, secundum quod poterant salvo iure naturae. Inter vires autem partis vegetativae magis subiecta fuit generativa quam nutritiva, cuius multiplex est ratio. Una sumitur ex parte eius ad quod sunt: nutritiva enim erat ad conservandum hominem in se ipso, generarativa ad multiplicandum et conservandum in simili, et sic nutritiva ordinabatur ad conservationem esse proprii. Et quia naturalis appetitus maxime tendit ad conservationem esse, et esse proprii magis quam alieni, cum natura sit recurva, hinc est quod appetitus et opus nutritivae magis erat secundum modum naturae. Et quia natura determinate movet ad unum, potestas vero rationalis se habet ad opposita, hinc est quod, cum appetitus et opus nutritivae magis sequerentur imperium naturae quam opus generativae, quod minus poterat subici imperio rationis. E contra generativa magis, quia erat ad multiplicandum et conservandum in simili, et ita ad alterum ordinabatur ut ad complementum numeri electorum, et per hoc ad bene esse; talia autem habent esse sub regimine rationis: hinc est quod generativa ei magis erat subiecta. — Item, alia est congruentiae, quia scilicet generativa ordinatur ad effectum dignissimum, scilicet ad generationem similis — homo enim generat hominem — ideo dignum est quod actus illius potentiae subiaceret ei quod est in homine dignissimum, scilicet rationi. — Item, alia est: In actu generativae est quidam motus membrorum organicorum in coniunctione coeuntium, qui reducitur ad motum progressivum, et ideo, cum motus progressivus in ratione utentibus ortum habeat a ratione sive ab intelligentia practica, sicut vult Philosophus, in primo homine, qui perfecte ratione regebatur, debuit subdi opus membrorum genitalium rationi sicut motus manuum et aliorum membrorum. — Item, alia est: Quia nutritiva est in attrahendo alienum quo indiget, sed generativae actus consistit in impertiendo aliquid quo non indiget, immo quo abundat, et ita quodam modo magis detrahitur esse in actu generationis quam nutritionis, et ideo, ne fiat excessus in huiusmodi detractione, actus huiusmodi potentiae magis debuit regi ratione quam actus nutritivae. — Item, alia est: Quia, licet actui generativae videantur sola membra genitalia deservire, omnia tamen membra corporis ei deserviunt vel delegando semen vel delegando virtutem, ut ex semine, cooperante virtute, producatur corpus perfecte organizatum: et ideo conveniens erat ut vis illa subderetur eius regimini quod debebat habere dominium in toto corpore in statu naturae institutae magis quam una aliarum potentiarum minus generalium. Propterea magis debuit generativa subdi rationi quam nutritiva: nutritiva enim magis famulatur quam recipiat famulatum; verumtamen et ipsa secundum quod recipit famulatum a manu et ab ore, quorum ministerio intromittitur alimentum, subiacebat imperio rationis. Et sic patet quod et vis utraque, immo etiam omnes debuerunt subiacere rationi in primo homine, magis tamen generativa debuit esse subiecta quam nutritiva, multiplici congruentia hoc exigente.

Ex iis patet responsio ad illud quod quaerebatur consequenter, scilicet cum ipsa generativa esset omnino ordinata, quae fuit necessitas vel congruentia? etc.

2. Similiter patet responsio ad illud quod sequitur, scilicet quod sicut appetitus nutritivae, eo quod esset naturalis, non esset subiectus rationi, sic nec appetitus generativae, cum esset naturalis, quia alia est ratio subiectionis huius et illius, ut ex dictis patet.

3. Ad illud quod obicitur quod nutritiva semper deserviret generativae etc.: dicendum quod ita esset natura ordinata ut nunquam de cibo sumeret nisi adeo temperate quod superfluitas digestionis illius, quae semen dicitur, non esset sufficienter coadunata quousque veniret hora debita generandi. Adam enim in statu illo posse suae naturae cognovisset et sufficientiam alimenti et tempus et horam quando generare debuisset, et ita viveret modeste et sobrie quod nec ad superabundantiam nec ad indigentiam declinaret.

4. Ad illud quod obicitur quod naturaliter appeteret coire sicut comedere etc.: dicendum quod non est simile, quia actus comestionis ordinatus est ad salutem individui vel per restaurationem deperditi vel per praeventionem deperditionis; actus vero generationis ad conservationem speciei et multiplicationem similis. Naturalis autem appetitus maiorem habet inclinationem ad conservationem sui, in proprio subiecto quam in consimili, et ideo non sic esset appetitus naturalis ad coitum sicut ad cibum nec ita continuus nec ita frequens. Si enim in viris castis, etiam tempore naturae lapsae, non sic est inclinatio ad coitum sicut ad cibum, multo minus nec esset in Adam. Quod autem ita intenditur appetitus vis generativae, hoc potius est corruptionis naturae quam institutionis primae.

5. Ad illud quod obicitur quod si cognosceret praegnantem, non peccaret etc.: dicendum quod praegnans non posset cognosci sine deordinatione, vel quae sit vel quae videtur; et quia in statu innocentiae deordinationem timere non poterat, quia non erat in illo titillatio vel pruritus, ideo si tunc cognovisset, ex quo sciret se inutiliter cognoscere, inordinatus fuisset et ita peccasset. Nec est simile quod inducitur de matrimonio in statu naturae lapsae, quia non solum est in officium procreandae prolis, sed in remedium vitandae fornicationis.

6. Ad illud quod obicitur quod non esset ibi maior deordinatio quam in admovendo manus ad os etc.: dicendum quod similitudo illa attenditur quantum ad hoc quod utrumque membrum rationi subiacebat et utrumque concupiscentiae ardore carebat, ut supra dictum est. In hoc tamen dissimilitudo est, quia magis oportebat actum illum ad finem debitum ordinare quam qualemcumque motum manus vel pedis, propter determinationem actus illorum membrorum ad procreationem prolis; usus autem manus vel pedis non est ita determinatus, et ideo non oportuit cum tanta discretione exerceri.

c. Ad illud quod obicitur pro alia parte, scilicet quod delectari in aliquo propter se est frui illo etc., quia illud argumentum videtur ostendere quod quicumque cognoscit uxorem suam causa delectationis, peccat mortaliter, potest dici quod duplex est delectatio sicut et appetitus, naturalis scilicet et voluntaria. Delectatio vero naturalis, scilicet quae est ex appetitu sive amore naturali, nullo modo est fruitio nec meritoria nec demeritoria, sed illa solum quae est ex amore voluntario et voluntaria. Talis autem delectatio, si appetatur propter se, id est solummodo causa sui, id est ipsius delectationis, ita quod nulla habeatur consideratio nisi ad ipsam, tunc sortitur rationem fruitionis. Verbi gratia, iste appetit delectari in uxore sua, non quia sua, nec attendit quia licitum est sibi illam cognoscere, sed solummodo quaerit in illa delectationem, et, etiam si sua non esset, idem quaereret, haec delectatio fruitio interpretatur et est mortale peccatum. Si autem quaereret in ea delectari considerans quod sua est, non quaerens solum delectationem, sed delectationem in sua, nec aliter quaereret, huiusmodi delectari non est frui. Adam vero in primo statu si appetivisset delectari in sua, quia huiusmodi appetitus et delectatio fuisset voluntaria, peccasset.

PrevBack to TopNext