Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 4
UTRUM ILLICITA FUISSET TUNC CONTINENTIA.
Quod sic, videtur: a. Sicut habetur ab Augustino: "Matrimonium datum fuit sanis in officium", scilicet multiplicandae prolis; sed ut habetur ab Augustino, Super Genesim ad litteram, officium est congruus actus uniuscuiusque personae secundum instituta Dei; ergo, cum secundum divinam institutionem erant primi parentes conditi ut genus suum multiplicarent ad cultum Dei, haec autem multiplicatio fieri non posset nisi per carnalem commixtionem, contra divinam institutionem esset continentia primorum parentum; ergo illicita fuit eorum continentia.
b. Item, Dominus dedit praeceptum primis parentibus de prolis multiplicatione, Gen. 1, 27-28: "Masculum et feminam creavit eas; benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram". Ibi Glossa Augustini: "Multiplicatio hominum coniunctione maris et feminae perficitur" ; negligere autem praeceptum Domini vel contraire est illicitum; ergo etc.
Contra: 1. Temperantia omni tempore fuit virtus; ergo omni tempore habenda; sed continentia a coitu continetur sub temperantia; ergo etc.
2. Item, quanto h status alicuius est nobilior et excellentior, tanto magis de bono et aequo incumbit ei observantia virtutum, et hoc quantum ad omnes species et differentias virtutum; sed status ille nobilior erat quam status naturae lapsae; ergo magis incumbebat existentibus in statu illo perfecta observantia virtutum quantum ad omnes illarum species; sed continentia est species temperantiae, ut dictum est ; ergo etc.
3. Si diceretur quod tenebantur coire, quia Dominus praeceperat illis, Gen. 1, 28: "Crescite, et multiplicamini" etc.— contra: Magister, II Sententiarum, dist. 20: "Deus nondum iusserat ut coirent, et poteratdivina expectari auctoritas, ubi concupiscentia non angebat". Similiter dicit Augustinus, IX Super Genesim: "Potest dici quod nondum Deusiusserat ut coirent".
4. Item, supposito quod praeceptum Domini erat datum de multiplicatione prolis, quae non poterat fieri nisi per coitum, propter quod continere esset contra praeceptum Domini - contra: Abel, secundum Augustinum, mortuus est in virginitate et ex hoc commendatur a perfectiori iustitia, Matth. 23, 35: "A sanguine Abel iusti" etc.; ut enim habetur ab Augustino, in libro De mirabilibus Sacrae Scripturae, a triplici commendatur iustitia, scilicet sacerdotii, virginitatis et martyrii; quantum ad ea etiam perfecte gessit typum Christi. Dicit enim sic: "Tota iustitia haecest: virginitas, sacerdotium et martyrium. Quae triplexiustitia in Abel primo fuit, qui etmunera Deo placita obtulit, prosapiamgeneris non dereliquit et martyrii coronamsanguinis effusione promeruit". Ex quo patet quod, stante praecepto de multiplicatione prolis, continentia virginitatis licita iuit, immo grata.
5. Item, currente Lege naturae aliquis de perfectioribus, sicut Abel, finaliter fuit virgo et ex hoc commendatur, ut ex dictis patet; similiter currente Lege scripta, sicut Elias, qui vixit in virginitate, sicut dicit Hieronymus, Contra Iovinianum ; similiter B. Virgo, Luc. 1, 34: "Quo modo fiet istud, quoniam virum non cognosco" ? id est non cognoscere propono ; item, Paulus, I Cor. 7, 7: "Volo omnes homines esse. sicut me ipsum", "id est castos", dicit Glossa. Ex quibus videtur quod illud praeceptum de multiplicatione prolis non cogebat.
6. Item, super illud II Cor. 11, 2: "Despondivos uni viro virginem castam", haec virgo casta Ecclesia est, ut dicit Glossa ; et dicit Augustinus: "Absit utmembris prohibeatur virginitas, cum sponsae conceditur" ; sponsam vocat corpus Christi mysticum; sed Adam fuit de corpore; ergo illi non fuit prohibita virginitas.
7. Item, Augustinus videtur velle quod alius modus fuit tunc conveniens sive possibilis propagationis ex viro et muliere quam mediante copula carnali, scilicet per affectum caritatis. Dicit enim sic, III Super Genesim ad litteram: "Illud, quod dictum est, "Crescite et multiplicamini et implete terram", quamquam nisi per concubitum maris et feminae fieri nonposse videatur — unde hincquoque mortalium corporum extitit indicium — potest tamen dici alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae caritatis affectu, nulla corruptionis concupiscentia, filii nascerentur". Ex hoc videtur quod nulla fuit necessitas coeundi in statu illo.
8. Item, potest quaeri: Si fuit praeceptum, nec videtur quod adhuc fuerit revocatum, ergo adhuc est continentia, saltem illa quae est ex voto, illicita. Si autem dicatur quod sit revocatum, quaeritur quando.
Respondeo: Ad praedictorum solutionem notandum quod circa statum virginitatis plura sunt attendenda. Unum est carnis integritas: haec autem nullo tempore fuit meritoria per se, quia neque virtus neque actus virtutis. Unde Augustinus, De bono coniugali: "Continentia non corporis, sed animae, virtus est". Unde Matth. 22, 13 legitur de talibus quod fuerunt reprobatae. — Aliud est propositum conservandi carnis integritatem: hoc fuit meritorium in tempore aliquo, in tempore aliquo non meritorium, immo illicitum, scilicet tempore naturae institutae. Cum enim Dominus creasset primum hominem, qui erat principium omnium hominum, sicut in quo erat seminarium totius suae posteritatis, et dederat illi praeceptum de multiplicatione sui generis, quae fieri non poterat nisi per commixtionem maris et feminae, et haec illum non latuerunt — bene enim scivit quod ex ipso et muliere, data sibi in adiutorium, debebat genus humanum propagari; unde vocavit uxorem suam Evam, "eo quod mater esset cunctarum viventium", Gen. 3, 20 — nullo modo poterat simpliciter continere, nisi fieret praevaricator divini praecepti et neglector voluntatis eiusdem. Similiter tempore Legis naturae et Legis scriptae continentia generalis fuit illicita, dispensatione tamen licebat alicui personae continere; tempore autem Legis gratiae fuit licita et meritoria, propter quod multi "castraverunt se propter regnum caelorum" tempore illo, Matth. 19, 12. — Tertium est habitus generalis ad omnes modos continentiae, qui attenditur in voluntate et detestatione omnis coitus illiciti: et istud ratione sui generis, scilicet continentiae, virtus est; et iste habitus sine voluntate habentis auferri non potest sicut potest carnis integritas. Unde Augustinus, I De libero arbitrio: "De pudicitia vero quis dubitaverit quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem virtus est, unde a violento stuprario nec ipsa eripi potest?" Patet ergo quod continentia a concubitu carnali in statu primo non erat virtus nec actus virtutis; neque propositum continendi: non enim fuisset circa bonum et circa difficile, circa quae est virtus. Licet enim in statu illo virtus sive actus virtutis non fuisset circa difficile, fuisset tamen circa bonum; continentia autem tempore illo non fuisset aliquo modo bona, cum in nullo ordinasset ad finem, sed potius avertisset a fine, quia induxisset praevaricationem praecepti Dei et voluntatis eiusdem deformitatem.
[Ad obiecta]: 1-2. Ex iis patet quomodo ad duo primo obiecta respondendum est. Continentia enim a coitu tunc non erat species temperantiae nisi eo modo quo tactum est, scilicet secundum quod continentia a coitu attenditur penes voluntatem omnis illiciti coitus; coire autem cum sua tunc nullo modo erat illicitum, neque eo modo quo dicenda sunt illicita mortalia neque illo modo quo venialia, tum quia thorus erat "immaculatus" et absque omni motu illicito, tum propter fructum prolis generandae ad cultum Dei.
3. Ad illud quod obicitur per Augustinum et Magistrum, in Sententiis, quod "Dominus nondum iusserat ut coirent": dicendum quod hoc intelligitur quantum ad specificationem actus determinati in tempore, hoc est non determinaverat eis tempus quo debebant coire, sed in generali dederat illis praeceptum, quando dederat eis praeceptum de generis sui multiplicatione, Gen. 1, 28. Unde habebant in praecepto ut aliquando coirent, non autem ut coirent tunc vel tunc; unde non peccabant ex hoc quod non statim coierunt, sed peccassent, si nunquam coiissent.
4. Ad hoc quod obicitur de virginitate Abel, dicendum quod, si supervixisset, iniisset coniugium et non permansisset in virginitate. Unde Augustinus, De mirabilibus Sacrae Scripturae: "Si longiore tempore, ut Enoch, maneret, sine ulla dubitatione coniugium iniret, quippe qui in tempore illius Legis viveret quae dixit: "Crescite et multiplicamini"; et si illud mandatum impleret, profectonequaquam virgo esset". — Si autem quaeratur quare commendatur a virginitate, ex quo causa virginitatis in ipse erat mortis acceleratio, si enim diu vixisset, uxorem duxisset: dicendum quod hoc est quia totius iustitiae forma in eo servabatur. Quantum autem ad hoc quod virgo fuit, commendatur magis ex praefiguratione virginitatis Salvatoris quam ex actu continentiae a coitu. Unde Augustinus, De mirabilibus Sacrae Scripturae: "Recte competebat ut qui primus in terra iustus eligitur, in eo totius iustitiae forma servaretur illiqueprimo in hominibus post delictum figuram gestare conceditur Salvatoris, qui virgo et martyr et sacerdos esse videtur".
5. Ad illud quod obicitur quod in omni statu sive tempore aliqui de perfectioribus continebant, propter quod videbatur quod praeceptum de prolis multiplicatione non cogebat: dicendum quod hoc fuit ex speciali dispositione et dispensatione Dei. Sicut enim tactum est, conveniebat quod Abel in virginitate conservaretur, quia fuit primus iustus in quo totius iustitiae forma fuit conservanda, ut qui fuit principium Ecclesiae iustorum. Ab Abel autem dicitur incepisse Ecclesia iustorum, sicut ecclesia malignantium a Cain. Et ratio huius est, quia, quamvis Adam fuerit primus iustus, tamen si propter hoc ab ipso diceretur incipere Ecclesia iustorum, tunc eodem modo, cum ipse fuerit primus homo peccator, deberet dici quod ab ipso incepit ecclesia malignantium; sed hoc non erat decens ut ab eodem diceretur incipere utraque ecclesia. Et ideo recte distinguuntur duo, ut ab eo qui nunquam fuit iniustus, sed iustus, primo inciperet Ecclesia iustorum, cuiusmodi fuit Abel, et e contrario ab eo qui finaliter fuit malus, similiter inciperet ecclesia malignantium, cuiusmodi fuit Cain. Hac ergo ratione conveniebat ut in eo totius iustitiae forma servaretur: quod ex divina dispositione et dispensatione factum est. Similiter est de Elia et aliis viris sanctis in Lege, sicut de Eliseo et si qui alii erant qui continebant currente Lege scripta, dispositione et dispensatione divina scilicet, ut figura essent futurorum. Unde Hieronymus, I libro Contra Iovinianum: "Obsecro te, lector, et id ipsum saepecommoneo, ut me scias, quae loquor, necessitate dicere, nec detrahere iis qui in Lege praecesserunt, sed servisseeos temporibus et conditionibus suis et illam Domini implesse sententiam: "Crescite et multiplicamini et replete terram", et, quod iis maius est, futurorum typos praebuisse. Nobis autem quibus dicitur: "Tempus in collecto est, superest ut et qui habent uxores sic sint quasi non habeant", aliud praecipi et virginitatem a Salvatore virgine dedicari. Eliam et Eliseum quam stulte posuerit in catalogo maritorum, me tacente, manifestum est. Si enim Ioannes venit "in spiritu et virtute Eliae", et Ioannes virgo est, utique non solum in spiritu eius venit, sed etiam in corporis castitate". Beata autem Virgo, non solum virgo fuit quantum ad carnis integritatem, sed quantum ad mentis sanctitatem: et hoc divina inspiratione. — Praeterea, illud praeceptum de multiplicatione erat affirmativurn; praeceptum autem affirmativum non ligat ad semper neque secundum omnem conditionem et circumstantiam, sed pro loco et tempore et circumstantiis aliis debitis, et maxime prout cadit sub intentione illius qui dedit. Praeceptum autem illud datum fuit ad multiplicandum genus humanum; unde, quia praeceptum illud datum fuit generaliter omnibus, non distincte huic vel illi, exceptis primis parentibus, existente numero sufficiente ad huiusmodi multiplicationem expedite faciendam, nulli singulariter prohibebatur tenere virginitatem: licet enim aliquis contineret, erant tamen alii per quos poterat genus humanum multiplicari. Sed tunc demum teneretur quilibet illi praecepto, cum videret alium deesse per quem praeceptum illud posset, impleri: quilibet enim tenebatur ad hoc ut illud praeceptum non, remaneret inexpletum, etiam per se ipsum, si videret quod per alium non posset impleri aut quod Dominus aliter non disponeret.
6. Ad aliud quod obiciebatur quod nulli membro erat castitas prohibita etc.: dicendum quod hoc verum est de castitate fidei, non autem de castitate carnis. Ecclesia enim non est virgo per integritatem carnis, sed fidei, et sic intelligitur verbum Augustini, scilicet illud: "Absit ut a membris prohibeatur virginitas, cum sponsae conceditur" ; loquitur enim de prohibitione virginitatis fidei.
7. Ad illud quod dicit Augustinus, III Super Genesim, "potest dici alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae caritatis affectu" etc.: dicendum quod Augustinus exprimit modum alium posse fuisse a Deo; unde dicit quid poterat fuisse, non quid conveniebat: conveniebat enim ut mulier de viro formaretur et de illis duobus humanum genus propagaretur propter multa superius tacta.
8. Ad illud quod quaeritur de revocatione praecepti de multiplicatione prolis: dici potest quod illud praeceptum, "Crescite et multiplicamini", non solum datum fuit ad augmentum et multiplicationem prolis carnalis, sed prolis spiritualis. Unde sicut in primo statu melior fuit castitas coniugalis quam virginalis propter,paucitatem hominum, sic post sufficientem multiplicationem hominum maior erat necessitas multiplicare filios spirituales quam carnales. Unde Augustinus: "Pro tempore isto apud Deum excellit virginitas, quia, cum ad implendum numerumsanctorum largissima suppetat copia, libido sibi nunc non vindicat quod iam suscipiendae prolis necessitudo non postulat". Et ita virginitas melior, propter quod conveniens fuit ut praeceptum illud quantum ad multiplicationem prolis carnalis revocaretur. — Nota ergo quod praeceptum illud erat multipliciter et multis locis revocatum, scilicet praefiguratione, id est praefigurata fuit eius revocatio, et hoc ante Legem, scilicet in virginitate Abel, in qua fuit praefigurata virginitas Christi, ut habetur ab Augustino, De mirabilibus, in verbo supra dicto ; et in Lege, scilicet in virginitate Eliae, in qua praefigurata fuit virginitas ioannis Baptistae, ut patet ex verbo Hieronymi supra dicto. Fuit etiam revocatum inspiratione, scilicet in virginitate B. Virginis et B. Ioannis Baptistae. Fuit etiam revocatum exemplo, scilicet in virginitate Christi, qui fuit forma vivendi perfectis; unde Luc. 6, 40: "Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius". Fuit etiam revocatum doctrina Christi, Matth. 19, 10-11: "Dicunt eidiscipuli eius: Si ita est causa, hominis cum uxore, non expedit nubere. Qui dicit eis" etc.; super quod Hieronymus, Contra Iovinianum: "Apostoli uxoris onere contemplato, si talis est, inquiunt, "causa hominis cum uxore, non expedit nubere". Quorum Dominus sententias probans: recte quidem sentitis, ait, quod non expediat homini, ad regnacaelorum tendenti, accipere uxorem, sed difficilis res est et "non omnes capiunt verbum istud, verum quibus datum est"". Et Matth., eodem, 12: "Sunt eunuchi qui castraveruntse propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat". Hieronymus, Cantia Iovinianum: "Mihi illi eunuchi placent, quos castravit non necessitas, sed voluntas; libenter eos recipio in meos sinus qui "se castraverunt propter regnum caelorum", et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt".
On this page