Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, Praeambulum

Decimo quaeritur de poena originalis peccati. Habet autem poenas in praesenti, de quibus satis dictum est in assignatione poenarum pro peccato primorum parentum. Potest etiam et hoc sic intelligi, ut quaedam poenae sint ex parte animae, quaedam ex parte corporis.

Ex parte vero animae sit difficultas inquirendae veritatis, quae consequitur ad ignorantiam; et hoc notatur, cum dicitur: "In laboribuscomedes ex ea" ; sic enim exponit Augustinus contra Manichaeos. Ad concupiscentiam autem in affectu sequuntur plures poenae; affectus enim tria debet facere: cavere a malo, proficere ad bonum, in medio regere se ne deviet. Quantum ad recedere a malo inflicta est pronitas ad malum, et hoc duobus modis: vel ad cito procedendum in malum vel ad commorandum in illo. Pronitas ergo ad malum significatur, cum dicitur: "Germinabit tibi" ; mora in delectatione mali, cum dicitur: "Comedesherbas terrae" ; difficultas vero ad bonum, cum dicitur: "In sudore vultus tui" etc.

Ex parte vero corporis attenduntur poenae, quia aut est poena ex parte corporis omnino praeter animam aut quoad separationem corporis ab anima aut ante separationem. Si ex parte corporis omnino praeter animam, dicitur incineratio; si quoad separationem, dicitur mors; si quoad partes corporis ante separationem, dicitur infirmitas, fames, sitis, frigus, lassitudo et huiusmodi. Prima notatur ibi: "Pulvis es, et in pulverem reverteris" ; alia ibi: "Donec revertaris in terram".

Poena vero in futuro principalis est carentia visionis Dei, quae notatur in prohibitione comestionis de ligno vitae, de qua aliquid dicendum est in praesenti ; residuum vero dicetur infra in Tractatu poenarum post iudicium vel eorum quae pertinent ad statum animae separatae.

PrevBack to TopNext