Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 9, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 9, C. 3

UTRUM ORIGINALE INTENDATUR MAGIS VEL MINUS SECUNDUM DIVERSAS MUNDI AETATES.

Tertio quaeritur utrum secundum diversas mundi aetates intendatur magis et minus originale.

Et videtur per simile. Sicut enim maior est mortalitas, hoc est mortis acceleratio, nunc quam prius, et prius quam in principio mundi, ita videtur magis dominari e concupiscentia nunc quam prius. Unde II ad Tim. 3, 1-2: "Erunt in novissimis" temporibus "homines se ipsos amantes". Si ergo hoc specialiter dicitur de novissimo tempore, excedet tunc concupiscentia; ergo videtur magis dominari originale in novissimo tempore.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod concupiscentia, secundum quod est generalis, in nulla parte temporis augetur secundum habitum; sed secundum actum cum aliis conditionibus, quae sunt ex parte naturae corruptae, concurrentibus potest augeri. Unde potest in fine mundi plus augeri cupiditas, quia tunc abundabit amor proprius propter hominum multiplicationem, et ita concupiscentia, quantum ad hoc, secundum actum augebitur in fine mundi. Non tamen dico quod hoc sit quantum ad alia genera peccatorum: plus enim alio tempore abundavit infidelitas et ita de aliis peccatis. Adinventiones tamen peccatorum, crescente experientia, multo plures erunt, et ita concupiscentia quantum ad actum huiusmodi maior erit in fine.

PrevBack to TopNext