IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, Praeambulum
Septimo quaeritur de concupiscentia, quae est sequela originalis peccati. Circa quam haec sunt quaerenda: Primo, quid sit: secundo, quare fomes dicatur et secundum quam rationem; tertio, in quo sit; quarto, et quo sit; quinto, utrum aequaliter sit in quibus est; sexto, ad quid sit; septimo, utrum extinguatur et qualiter remaneat et qualiter non; octavo, de comparatione fomitis sive concupiscentiae, ut est fomes, ad stimulum carnis et ad legem carnis et ad alia cum quibus videtur habere convenientiam: dicitur enim aliquando corruptio, aliquando languor et aliquando tyrannus.