Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 6

DE COMPARATIONE OMISSIONIS AD COMMISSIONEM QUANTUM AD QUANTITATEM PECCATI.

Sexta quaestio est de comparatione omissionis ad commissionem quantum ad quantitatem peccati.

Quod autem commissio sit maius peccatum quam omissio sic ostenditur: a. Super illud Psalmi: "Declina a malo, et fac bonum", dicit

Glossa: "Duo bona sunt, "diverte a malo et fac bonum"; illud vitat culpam, scilicet declinare a malo; hoc meretur palmam, scilicet facere bonum". Maius autem est illud bonum quod meretur palmam quam illud quod vitat culpam; ergo ex parte iustitiae maius est bonum facere bonum quam declinare a malo ; ergo oppositum eius quod est facere bonum, scilicet facere malum, est maius malum ex parte iniustitiae quam oppositum eius quod est declinare a malo, scilicet declinare a bono, et sic maius malum est tacere malum quam declinare a bono; ergo, cum penes declinare a bono sumatur peccatum omissionis, et penes facere malum, peccatum commissionis, relinquitur quod maius est peccatum commissio quam omissio.

Ad oppositum. 1. Maius bonum est observare praecepta quam prohibita, quia non propter observationem prohibitorum habebit homo gloriam, sed solum vitabit poenam, propter observationem vero praeceptorum habebit gloriam, sicut dicitur in Glossa praedicta ; sed omissio est contra observationem praeceptorum, commissio est contra observationem prohibitorum ; ergo, cum maius malum et maius bonum opponitur, maius peccatum erit omissio quam commissio.

Respondeo quod peccatum omissionis et commissionis in diversis quantum ad quantitatem peccati se habent ut excedentia et excessa, quia aliquando est maius peccatum omissio quam commissio, aliquando e converso. Si vero fiat comparatio unius ad alterum in genere, maius malum est commissio quam omissio. Nam arbor, quae malum fructum facit, plus nocet quam illa quae nullum fructum facit; commissio autem est sicut arbor quae facit malum fructum, omissio autem sicut "arbor quae non facit fructum banum" ; utraque autem "excidetur et inignem mittetur" Nihilominus tamen ad differentiam parvulorum non baptizatorum, qui non faciunt fructum bonum, quia nullum faciunt, dicuntur omittentes facere fructum malum: nam non facere, cum debet et possit, est fructus malus, sed non sic sicut iacere malum directe, ad cuius contrarium tenetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod tenet consequentia in contrario, non consequentia in ipso. Nam si facere malum opponitur ei quod est declinare a malo, declinare vero a bono opponatur ei quod est facere bonum, declinare autem a malo sit minus bonum quam facere bonum, non propter hoc facere malum est minus malum quam declinare a bono, sed e converso.

PrevBack to TopNext