Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 7

QUO TEMPORE DICATUR PERPETRARI OMISSIO.

Septimo quaeritur quando dicitur perpetrari omissio, id est quo tempore.

Et ponatur exemplum de aliquo qui dormit et tenetur surgere ad Matutinas et non surgit. Quaeritur ergo quando iste omittit? Quia non debet dici omittere quando non surgit, quia tunc dormit; sed nullum peccatum iit a dormiente; ergo tunc non omittit. Nec omittit quando se ordinat dormitioni, quia potest adhuc contingere quod evigilet hora debita et surgat. Nec post dormitionem omittit, quando scilicet evigilat: tunc enim dictae sunt Matutinae; ergo nullo tempore omittit.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod tunc dicitur omissio perpetrari, quando aliquis applicat se ad actum illicitum incompossibilem cum illo actu ad quem tenetur, ut si iste tenetur ire ad Matutinas et inebriet se vel sit in colloquio infructuosa, et ita de aliis, propter quod non surgat ad Matutinas, tunc omittit. Si vero applicat se alicui actui bono, ad quem tenetur, et ex illo fessus dormiat et non surgat, non omittit. Si vero fuerit actus indifferens, tamen quia impeditivus est eius ad quod tenetur, et sic omittit. — Sed posito quod teneatur surgere et non surgat, nec hoc est ex aliqua causa praecedente quae in ipso sit, sed tantum quia ligata est vis sensibilis, numquid omittit in dormiendo? Dicendum est quod non: subintelligendum enim est quod tenetur surgere, cum audierit signum surgendi; sed si non surrexit ex causa quae fuerit in ipso, tunc omittit cum causam perpetrat.

PrevBack to TopNext