Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 2

UTRUM INANIS GLORIA SIT SEMPER PECCATUM MORTALE.

Secundo quaeritur, supposito quod inanis gloria sit peccatum, utrum semper sit peccatum mortale vel semper veniale vel aliquando mortale, aliquando veniale.

Quod autem semper sit mortale, sic ostenditur. 1. Vana gloria et vera gloria — quae est gloria in testimonio conscientiae, secundum quod dicit Apostolus II Cor. 1, 12: "Gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae" — opponuntur; ergo non se compatiuntur invicem; sed veniale peccatum et gratia sese compatiuntur; si ergo gratia in adulto bene operante ponit istam gloriam, quia ubi est gratia, est ista gloria et e converso, ergo veniale peccatum et vera gloria, quae est in testimonio conscientiae, sese compatiuntur; si ergo vana gloria non compatitur secum illam gloriam veram, ergo ipsa est peccatum mortale.

2. Item, Isai. 42, 8 dicit Dominus: "Gloriam meam alteri non dabo". Ergo proprium est Dei gloria; ergo non conceditur alicui rationali creaturae; ergo, si rationalis creatura usurpat illam, rapit quod Dei est, et dicit Gregorius, in Moralibus, quod inaniter gloriantis est rapere gloriam Dei. Sed raptus sive usurpatio eius quod Dei est non fit nisi per mortale peccatum; ergo inanis gloria simpliciter est mortale peccatum et universaliter.

3. Item, dicit Apostolus, Gal. 1, 10: "Si hominibus placerem, Christi servus non essem". Ergo omnis, qui appetit hominibus placere, de servo Christi fit non-servus; sed omnis inaniter glorians appetit hominibus placere; ergo omnis inaniter glorians de servo Christi fit non-servus; sed de servo Christi non fit non-servus nisi per mortale peccatum, quia non per veniale, cum non opponatur gratiae; ergo omnis inaniter glorians peccat mortaliter; ergo inanis gloria universaliter est peccatum mortale.

4. Item, peccatum mortale est spreto incommutabili bono bonis mutabilibus adhaerere ; sed hoc facit inanis gloria, quia adhaeret laudi hominum, quae est mutabilis, ergo ipsa est semper peccatum mortale.

Contra. a. Inanis gloria significatur per pulverem, de quo dicitur, Matth. 10, 14, Apostolis: "Excutite pulverem de pedibus vestris". Unde dicit Gregorius: "Praedicatio vix sine aliqua pulveris mixtione transit; nam praedicans aut ad indignationem trahitur, si contemnitur, aut ad quantulamcumque gloriam, siab auditoribus honoratur". Sed Apostoli non cadebant a perfectione propter huiusmodi inanem gloriam; ergo non erat mortale peccatum; aliqua ergo inanis gloria est veniale peccatum et non mortale semper.

b. Item, super illud I ad Thess. 2, 4: "Deo, qui probat corda nostra", Glossa: "Ut sibi, non hominibus, placeamus, quod, nisi ipse in nobis operetur, vitare nequimus". Si ergo veniale peccatum vitari non potest, mortale autem peccatum vitari potest — non enim in tantum est corrupta natura, ut sit necessitas ad actuale mortale — erit inanis gloria, qua homo intendit placere hominibus, aliquando veniale peccatum.

c. Hoc idem arguitur ex alio ibidem dicto: "Etsi cuiquam facile est laudem noncupere dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur". Sed haec difficultas est propter veniale peccatum; ergo delectari, cum offertur, aliquando est veniale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod inanis gloria aliquando est mortale peccatum, aliquando est veniale. Nam aliquando inanis gloria procedit ex surreptione, aliquando ex deliberatione; et iterum, aliquando est circa res quae inducunt maximam pronitatem et aliquando non est circa huiusmodi res. Venialis ergo dicetur tum propter surreptionem, tum propter maximam concupiscentiae pronitatem.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo autem obiectum respondendum est quod inanis gloria, prout est venialis, non opponitur verae gloriae, quae est ine conscientia, quin possint simul esse in eodem subiecto, licet opponantur quantum ad genus, quia haec inanis gloria est in genere mali, illa autem est in genere boni. Circa actum vero est oppositio, circa personam vero non: potest enim eadem persona vere gloriari interius et nihilominus habere quemdam motum inanis gloriae in favore vel laude hominum, qui motus non est in conscientia.

2. Ad secundum dicendum quod rapere gloriam Dei non est cuiuslibet inaniter gloriantis, sed illius qui inaniter gloriatur et mortaliter. Inanis enim gloria, quae venialis est, licet non referat ad Deum ipsum actum, nihilominus tamen a subiecto non tollitur ipse habitus verae gloriae, quia qui venialiter gloriatur, aliquid amat sub Deo, et talis non rapit gloriam Dei, quia Deus supra est qui amatur: rapere enim est ad se ipsum quod est alienum referre, quod facit qui gloriam Dei, quantum in ipso est, aufert, quod fit per mortale peccatum.

3. Ad tertium vero dicendum quod appetere placere hominibus, hoc potest fieri dupliciter: vel ita quod tantum fiat propter se, et hoc modo non est servus Christi, qui sic appetit placere; vel ita quod non totaliter refert ad se, sed ad se sub Deo, et hoc modo potest placere hominibus et esse servus Christi, licet ipso actu veniali non serviat: unde hoc modo, de servo Christi non fit servus diaboli.

4. Ad quartum dicendum quod inanis gloria aliquando adhaeret commutabili bono, spreto incommutabili bono, et tunc est mortale; aliquando vero non spreto, sed tunc non pro fine posito actualiter, et secundum hoc erit venialis.

PrevBack to TopNext