IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 10
DE SPECIEBUS INANIS GLORIAE.
Videntur enim esse quatuor, 1. scilicet affectatio libertatis, dignitatis, auctoritatis, potestatis. Omnia enim haec appetuntur ab inaniter gloriante: appetit enim esse liber, hoc est liberae voluntatis, et quod reputetur magnae auctoritatis, et ita de aliis. In omnibus enim iis est vana gloriatio; ex quo videtur quod plures sint species.
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod appetitus laudis humanae sive favoris in omnibus quaeritur, hae autem differentiae non sub illo accipiuntur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod praedictae differentiae non sunt species inanis gloriae nisi dicantur esse materiales. Potest enim aliquis quaerere humanam laudem ratione libertatis vel auctoritatis et ita de aliis, et iis modis forte species dici possent, magis tamen ad superbiam retorquentur, eo quod quamdam designant excellentiam.