Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 11

DE OPPOSITIONE HUIUS PECCATI.

Undecimo quaeritur de oppositione huius peccati.

Et videtur quod vera gloria sit ei directe oppositum. a. Dicitur enim super illud ad Gal. 6, 4: "Sic in semetipsogloriam habebit", Glossa: "Qui conscientiamboni operis habet, non debet dehoc apud alium gloriari et laudem suam foras fundere, sed in semetipsohumiliter gloriari". Ergo gloria in semetipso, de qua dicitur in Psalmo: "Omnis gloria eius filiae regis ab intus", opponitur inani gloriae.

b. Ad idem habetur super illud Luc. 17, 7: "Quis vestrum" etc., Glossa: "Quanto fides foris est virtutibus excellentior, tanto intus sitconscientia humilior".

Sed contrarium 1. videtur Augustinus dicere, in libro De conflictu vitiorum et virtutum, ubi dicitur quod inani gloriae opponitur timor et superbiae humilitas. Si ergo tantum unum uni opponitur, sicut dicit Philosophus, videtur quod vera gloria non opponatur inani gloriae aut quod timor non opponatur.

2. Quod autem fid es ei opponatur, videtur, per hoc quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, ubi dicitur quod "hoc vitium tam inimicum est piae fidei, si maior sit in corde cupiditas gloriae quam Deitimor vel amor, ut Dominus diceret in Evangelio: "Quo modo potestis credere, gloriam ab invicemexspectantes, glariam vero, quae a solo Deoest, non quaeritis?""

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ista tria opponuntur vanae gloriae, sed differenter, quoniam vera gloria, quae est in testimonio conscientiae, opponitur ipsi inani gloriae formaliter, secundum quod dicitur vana gloria, quando ponit homo suum bonum in laude hominum. Unde dicit Bernardus: "Qui de alia omni re plus sibi credit quam aliis, de se solo plus aliis credit quam ipse sibi, ut iam non verbotenus aut sola operum ostentationesuam praeferat religionem, sedcordis intimo se credat omnibus sanctiorem". Sed, cum plus se cognoscat, plus de se sibi quam aliis deberet credere ; unde Gal. ultimo, 3: "Ipse se seducit", Glossa: "Non enim seducunt laudatores eius, sed ipse se potius, quia, cum ipse sit sibi praesentior quam illi, mavult se in illis quaerere quam in se ipso". — Nec est huic contrarium quod dicitur Isai. 3, 12: "Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt", quoniam istud occasionaliter dictum est; sed ipse homo vane gloriosus proprie se seducit, maxime in hoc quod quaerit se in aliis et non in se, qui, si tamen in se quaereret se, suum inveniret defectum. Et ita opponitur ipsi verae gloriae, qua homo quaerit se in se et non in alio. — Nihilominus autem timor Dei ei opponitur, non formaliter, sed sicut dispositio praeambula ad formam. Ipsa enim vana gloria dilatat hominem et elevat cor eius; timor autem Dei ipsum comprimit, faciendo resilire in suam propriam parvitatem, et sic humiliari. Unde dicitur super illud Prov. ultimo, 30: "Fallax gratia" etc., Glossa: "Illa conscientia vere laude digna est, quae timorem Dei in omnibus servat". Et sic opponitur ei timor. — Fides autem ei opponitur, sed non generaliter, sed in casu, scilicet quando homo vane gloriosus delectatur in bono quod habet, quasi ipsum a se habeat et non a Deo, et tribuit sibi illud bonum et non Deo.

PrevBack to TopNext