IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 9
DE MAGNITUDINE PECCATI INANIS GLORIAE.
Ostenditur autem quod sit maximum, 1. quia dicit quod "osculari manum suam", "id est vane gloriari de operibus suis", "est iniquitas maxima". Ergo est maximum peccatum.
2. Item, maximum est peccatum quod maxime est periculosum; sed inanis gloria est peccatum maxime periculosum; ergo est maximum peccatum. — Minor patet, quoniam dicit Hieronymus: "Nihil tam periculosum est quam gloriae cupiditas et iactantia et animus de conscientia virtutum tumens".
3. Item, periculosum est peccatum quod de suo gignitur opposito; sed inanis gloria est huiusmodi, sicut aliquis contemnit gloriam, ex illo contemptu gignitur vana gloria; unde Hieronymus dicit de vane gloriosis: "Inhoc ipso cupiunt placerequod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, appetitur". Et ita maxime de facili potest homo incidere in illud, et ita est periculosissimum, et ita ut prius.
Ad oppositum videtur esse quod infidelitas sit maius peccatum. a. De illa enim dicitur Ierem. 2, 16: "Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt teusque ad verticem". Cum ergo corruptio perfecta, quae designatur per corruptionem verticis, significetur per infidelitatem, maius est peccatum infidelitatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter dicitur magnum peccatum inanis gloria et aliter infidelitas. Dicitur enim inanis gloria magnum peccatum propter facilitatem periculi, quia de facili homo cadit in ipsam, et multipliciter gignitur, non tantum ex malo, sed etiam ex bono, et ideo dicitur "nihil tam periculosum". Alio vero modo dicitur infidelitas maximum, quia universaliter corruptivum: destruit enim fundamentum omnis meriti, et secundum hoc ex alia causa dicitur maximum.
[Ad obiecta]: 1-3. Per hoc ergo potest solvi illud quod obiectum est. Nam prima ratio concludit de inani gloria quod est maximum peccatum propter hoc quod homo videtur sibi attribuere bonum quod a Deo est: unde derogat divinae bonitati. Secunda vero ratio est propter facilitatem periculi; tertia vero, quia etiam inanis gloria ex suo opposito occasionaliter aliquando gignitur, sicut est de superbia: in hoc enim habent convenientiam.