IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 3
QUID SIT MOTIVUM IN HOC PECCATO.
ARTICULUS I.
Utrum velle laudari sit motivum in isto peccato.
Tertio quaeritur de motivo huius peccati. Dicitur enim quod velle laudari est motivum sive appetibile in isto peccato.
Sed videtur quod velle laudari sit bonum, et: ita. non erit motivum hic. 1. Nam ex eadem causa est laudare laudabilem et laudar laudabilem; si ergo velle laudare laudabilem istud bonum est, ergo et illud bonum est velle laudari laudabilem, quia eadem est causa in activa et passiva ; ergo velle laudari non est motivum inanis gloriae, quia suum motivum debet esse coaequale cum ipsa: unde debet habere in se bonitatem apparentem et deficientem, sicut suum peccatum; tale autem non est velle laudari laudabilem, cum sit bonum.
2. Item, velle laudari potest fieri bono fine et malo. Bono fine fit, quando fit propter bonorum aedificationem et malorum depressionem et propter Dei glorificationem, sicut habetur Matth. 5, 16: "Sic luceantopera vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est" ; malum autem est, quando vult homo laudari propter propriam gloriam et similiter quando vult laudari ut fiat dives, iste est malus finis. Ergo potest fieri bono fine et malo; sed quod potest fieri bono fine et malo est indifferens; nullum autem indifferens est motivum peccati nisi addatur circumstantia, qua determinetur ad malum, ergo velle laudari simpliciter sine circumstantia addita non est motivum inanis gloriae.
3. Item, dicit Tullius: "Non est idem bonum et laudabile". Sed, si finis subsequatur, duplicatur boni appetitus; ergo laudari est bonum; ergo et velle laudari est bonum ; non est ergo motivum huius peccati.
4. Item, nos videmus ista tria distincta, scilicet quod aliquis vult laudari ab alio, item aliquis vult placere alii, item aliquis vult placere sibi. Cum dico quod aliquis vult placere sibi, hic totum terminatur in se; cum dico quod vult laudari ab alio, hic incipit ab alio et terminatur in se; cum dico vult placere alii, hic incipit a se ipso et terminatur in alio. Non est ergo unum motivum ad ista tria, cum ita differant; sed ista tria sunt inanis gloriae; ergo inanis gloria non habet unum motivum, et sic velle laudari ab alio non est motivum in ipsa aut, si sit, cuiusmodi ergo peccati est motivum velle placere alii? Quia si dicatur quod adulationis - sed adulatio pertinet ad inanem gloriam, quia non ad iram, non ad invidiam nec ad aliquod aliud peccatum; ergo velle placere alii pertinet ad inanem gloriam. Item, velle placere sibi pertinet ad ipsam: quod patet, quia sicut velle placere Deo est velle delectari in Deo, ita velle placere sibi est velle delectari in se ipso; ergo est sub inani gloria. Inanis ergo gloria continet illa tria, et unum non est motivum ad alia duo; non ergo est unum motivum in ipsa, et ita non est peccatum unum aut habebit aliud motivum quam velle laudari.
Ad oppositum. a. Omnes actus, qui pertinent ad creaturam rationalem, semper debent fieri aliqua necessitate sive aliquo fine, et hoc fine tali, quia debent fieri in gloriam Dei; unde Apostolus, I Cor. 1O, 31: "Sive manducatis sive bibitis sive quaecumquealia facitis, omnia in gloriam Dei facite". Ergo debet homo appetere gloriam vel laudem, non propter se, sed semper ad gloriam Dei; ergo, cum hoc quod est velle laudari non determinet ulteriorem finem a se, ergo est malum, et ita potest esse motivum ad peccatum quod est inanis gloria, maxime cum inaniter glorians non ponat gloriam Dei finem suae laudis.
b. Item, dicit Philosophus quod vanum est quod est natum ad aliquem finem et non consequitur illum; sed laus est huiusmodi, quia debet ordinari ad gloriam Dei vel utilitatem proximi; ergo, si non ordinetur, vana est; sed, cum dicitur velle laudari, non determinatur ad hoc; velle laudari ergo de se dicit quod est vanum; si ergo ex hoc sequitur gloria, qua homo male gloriatur, potest esse motivum ad inanem gloriam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, si habeatur respectus ad bonum ex circumstantia et malum ex circumstantia, velle laudari indifferens est, cum possit determinari bona circumstantia, et sic fit bonum, et mala circumstantia, et sic fit malum. Si vero velle laudari, eo quod non ordinatur ulterius tamquam ad finem, cointelligat in se finem, velle laudari malum est. Unde super illud ad Gal. 1, 10: "Si hominibus placerem" etc., exponens illud Matth. 6, 1: "Ut videamini ab eis": "Nolite hic facere finem; ultra porrigite intentionem". Similiter dicendum est de eo quod est velle laudari sicut de eo quod est velle videri. Praeterea, velle laudari, quia non ordinatur ad ulterius, quasi occasio necessaria est ad inaniter gloriandum, et ideo dicitur I ad Thess. 2, 4, super illud: "Non quasi haminibus placentes" etc., Glossa: "Quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui et bellumindixerit".
1. Ad primum sic: quod non est simile in eo quod est velle laudare et velle laudari ; velle enim laudare in alium transit, velle autem laudari super se redit. Unde velle laudare recte indifferens est: velle enim laudare laudabilem bonum est, velle laudare vituperabilem malum est. Velle autem laudari, cum non apponitur circumstantia finis alterius, ponit quasi frui utendo, et ita plus inclinatur ad malum.
2. Ad secundum vero dicendum quod velle laudari, licet possit fieri bono fine vel malo, tamen plus se habet ad malum.
3. Ad tertium dicendum quod illud quod dicit Tullius, in illo casu intelligendum est quo aliquid appetitur prout est bonum appetenti et prout est bonum alteri, secundum quod cognoscitur ab ipsis esse bonum: hoc enim est duplicari appetitum boni.
4. Ad illud vero quod quarto obicitur dicendum quod non sunt diversa motiva in genere inanis gloriae, sed unum motivum. Velle enim placere alii ordinatur ad velle laudari ab alio; velle autem laudari ab alio ordinatur ad velle propriam excellentiam, et sic motivum adulationis ordinatur ad motivum inanis gloriae, motivum autem inanis gloriae ad motivum superbiae; velle autem placere sibi vel delectari in se commune est tamquam primum motivum in omnibus peccatis.
ARTICULUS II
Quare appetitus humanae laudis prae ceteris ponatur pro motiva in hoc peccato.
Sed potest quaeri, cum contingat vane delectari non solum in laude vel favore hominum, sed in divitiis et in aliis bonis mutabilibus, et ita vane gloriari, quare appetitus humanae laudis vel favoris magis ponitur pro motivo in peccato isto quam appetitus aliorum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est vanitas quaedam in creatura in eo quod est ex nihilo et est vanitas quaedam in actu voluntario, cum non refertur ad debitum finem. Iis duobus modis vanitas est communis in appetitu laudis et in appetitu divitiarum et aliorum bonorum mutabilium. — Praeter has autem vanitates in ipso actu laudationis est triplex vanitatis causa: una ex parte eius qui laudat, et haec est opinio, quae valde mutabilis et vana est, quia homo modo opinatur unum, modo eius oppositum; unde ex hac contrahit laus quamdam vanitatem, scilicet ex opinione laudantium. Unde Hieronymus: "Si vitam tuam in ore hominum posueris, modo parvus, modo magnus, modo nullus habeberis". Et ideo dicitur Eccli. 1: "Sapiens ut sol permanet", quit scilicet quaerit gloriam in testimonio bonae conscientiae, sed stultus ut luna mutatur, quia vane gloriosus nunc crescit, nunc decrescit in opinione laudantium. — Alia causa vanitatis in laude est ex parte materiae ex qua, quia laus secundum hoc nihil aliud est quam aer percussus flatu; aer autem de se vanus, et flatus etiam, quo aer percutitur, vanior, quia statim transit, et ideo ex hoc contrahit laus quamdam vanitatem. — Tertia ratio est ex parte eius de quo est ipsa laus. Homo enim laudat alium secundum quod de ipso opinatur, et ideo, quia aliquando opinatur de malo quod sit bonum et e converso, laudat aliquando de quo non est laudandus et e converso, et hoc est vanitas, et ex hoc iterum trahit ipsa laus vanitatem. Ex iis igitur videtur quod laus non solum est vanum, sed etiam vanissimum. Unde qui laudem appetit delectatur in vanissimo, et ideo inanis gloria plus determinatur respectu huius appetitus, scilicet laudis, quam respectu appetitus aliorum actuum. Unde a quodam sapiente sic definitur: Inanis gloria est motus inordinatus ad laudem humanam.