IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 4
DE CONVENIENTIA ET DIFFERENTIA INANIS GLORIAE AD SUPERBIAM.
Quarto quaeritur de convenientia et differentia inanis gloriae ad superbiam, maxime quoad motiva hic et ibi.
1. Gregorius: "Inanis gloria suggerit praeesse, ut pluribus prosit". Hoc autem idem suggerit superbia.
2. Item, Augustinus, Super Ioannem: "Ambitio humanae laudis appetit de se aestimare quod in se non habet et super alios se efferre". Et hoc idem appetit superbia; ergo est idem motivum in utroque; ergo idem peccatum.
Contra. a. Augustinus, V De civitate Dei: "Quisquis sine cupiditate gloriae, qua veretur homo bene iudicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissimascelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nitituraut certe dolis aut fallaciis contendit, volens bonus videri esse, quod non est". Ex quo videtur quod superbia potest esse sine inani gloria et inanis gloria sine superbia, et ita neutrum est idem cum altero.
b. Item, in eodem libro: "Duo sunt, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad facta compuleremiranda Romanos", et loquitur de libertate dominationis; ergo superbia et inanis gloria, quae respiciunt ista, non sunt idem.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non sunt idem formaliter inanis gloria et superbia, licet unum contingat cum alio esse ut in pluribus. Unde Augustinus, V De civitate Dei: "Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis; nam licet proclive sit ut qui humana gloriadelectatur nimium, etiam dominari ardenter affectet".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod inanis gloria non habet hoc ex se, sed in quantum est coniuncta superbiae: ipsa enim est prima filia superbiae; ex hoc quod est ei coniuncta, est hoc quod appetit vel suggerit praeesse. Unde hoc est proprie dictum quod inanis gloria suggerit praeesse in laude humana, id est excellere in laude; unde semper intendit laudem in excellentia, sed superbia sistit in ipsa excellentia.
2. Ad secundum dicendum quod in illa ambitione componuntur haec duo peccata, scilicet superbia et inanis gloria: unde est ibi quod est superbiae et quod est inanis gloriae. Ambitio enim laudis importat appetitum laudis, ut honoretur et laudetur ab aliis verbo, et quantum ad hoc est ipsius inanis gloriae; iterum, talis appetit praeesse et efferri super alios, et hoc est superbiae. Unde duo sunt in illa auctoritate: primum pertinet ad inanem gloriam, quando scilicet quis appetit aestimari et dici de se magna ut laudetur; secundum ad superbiam, quando scilicet appetit se super alios efferre.