IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 5
DE COMPARATIONE INANIS GLORIAE AD SUPERBIAM ET INFIDELITATEM.
ARTICULUS I.
Utrum inanis gloria sit generale ad superbiam.
Ad quod sic: 1. Sicut contingit hominem appetere excellentiam in hoc bono et in illo, ita contingit ipsum appetere gloriam in hoc bono et in illo; unde in omnibus [in quibus] potest homo excellere, potest gloriari et e converso; ergo neutrum nascitur ex alio, immo ex aequo se habent.
2. Item, duo sunt appetibilia diversa, quorum unum non est sub alio, scilicet humana laus et excellentia honorum, et formant haec duo peccata, quae sunt inanis gloria et superbia; ergo neutrum sub alio, sed ex aequo se habent. — Item, velle scire ut excellat, velle scire ut sciatur et laudetur ab hominibus, haec sunt duo appetibilia, quorum neutrum sub alio ; et unum est superbiae, aliud inanis gloriae; ergo etc.
3. Item, Chrysostomus: "Si avaritiam Paulusvocat idololatriam, huius matrem et radicem et fontem omnium malorum vanam gloriam dicat". Ergo est mater malorum sicut superbia; non ergo nascitur exilia; ergo ex aequo se habet cum illa.
Ad oppositum. a. Dicit Gregorius, in Moralibus, quod inanis gloria nascitur de superbia tamquam prima eius filia.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod vana gloria duobus modis accipitur: uno modo, prout dicitur vana, secundum quam delectatur et gloriatur homo in hoc bono mutabili vano et in illo plus quam in Deo, qui est summum bonum et incommutabile, et sic dicitur vana gloria, prout ipsa dicit delectationem in re vana, quaecumque sit illa. Et hoc modo ipsa est peccatum generale et dicitur mater omnium peccatorum et circuit omnia mala sicut superbia, quia sicut superbia dicitur contemptus incommutabilis boni, et ratione illius contemptus, qui est in omni peccato, dicitur esse mater omnium, ita, cum in omni peccato inveniatur delectatio in re vana, vana gloria, prout dicit illam delectationem, generale este in omni peccato et opponitur verae gloriae, quae est in bono incommutabili, et est mater malorum et concomitantur se invicem, quia delectatio in re vana concomitatur contemptum incommutabilis boni, et aliquando ex illa delectatione sequitur ille contemptus, aliquando ex illo contemptu sequitur illa delectatio, ita quod aliquando redit homo ad istam delectationem ex contemptu tamquam ad sibi placens, ut aliquando a contemptu boni incommutabilis Dei propter aliquod nocivum vel punitivum vel aliquid huiusmodi resilit ad placendum et delectandum in mutabili bono, et relinquit bonum incommutabile. Unde hoc modo non venit magis unum ex alio quam e converso, et hoc modo vana gloria non est filia superbiae. — Item, alio modo accipitur vana gloria, prout dicit delectationem in re vanissima, quae est laus humana, et hoc modo nascitur ex superbia et est filia superbiae, quia superbia est amor excellentiae, ille autem, qui appetit laudem hominum, non propter aliud nisi ut excellat appetit, quia signum excellentiae est, et quod debeat homo excellere, quando ipse laudatur, respectu eius qui non laudatur, et hoc modo se habet per posterius ad superbiam, quia nascitur ex illa, nec se habent aequaliter secundum ambitum.
2. Ad illud quod obicitur quod diversa sunt appetibilia laus humana et excellentia in divitiis vel honoribus: dicendum quod verum est quod formaliter sunt diversa, quia unum non est alterum; tamen unum est propter aliud: unde unum nascitur ab alio, scilicet laus humana ab excellentia, quia non appetit laudem nisi ut per hoc excellat; unde excellentia movet ad ipsum laudis appetitum et ad hoc quod velit homo laudari, et sic, licet diversa sint ut unum non sit alterum, unum tamen nascitur ex alio, et sic inanis gloria nascitur de superbia. — Ad id quod obicitur iste vult scire ut laudetur, iste vult scire ut sciatur, duo sunt moventia et diversa, ergo non utrumque est vana gloria: dicendum quod, licet sint diversa in se, unum tamen est propter alterum, quia ille, qui vult scire ut sciatur, appetit hoc ut excellat in laude; unde excellentia in laude hominum movet ipsum et ex hoc nascitur.
ARTICULUS II.
Utrum omnis inaniter glorians sit infidelis.
Deinde quaeritur utrum omnis inaniter glorians sit infidelis, et ita vana gloria sit sub infidelitate.
Ostenditur autem quod sic. I. Ioan. 5, 44: "Quo modo potestis credere, qui gloriam [ab] invicem quaeritis, gloriam autem quae a solo Deo est non quaeritis?" quasi dicat: nullo modo. Sed omnis vane gloriosus est huiusmodi, qui quaerit gloriam ab alio homine et gloriam Dei non quaerit; ergo omnis talis est infidelis.
2. Item, Iob 31, 27-28: "Si osculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum". Ergo ille, qui osculatur manum suam, negat Deum; sed osculari manum suam est vane gloriari de operibus suis; unde dicit Glossa: "Manum suam osculatur ore suo qui laudat quod facit" ; et talis est qui inaniter gloriatur; ergo talis negat Deum; ergo est infidelis.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod infidelis dicitur duobus modis: vel quia cadit a fide informi vel quia cadit a fide formata. Si ergo appelletur infidelis, quia cadit a fide formata, hoc modo dico generaliter quod omnis qui inaniter gloriatur, prout, dico, est mortale peccatum, est infidelis, quia expellit gratiam sive caritatem, quae est forma fidei. Sed si dicatur infidelis per casum a fide informi, hoc modo dicitur infidelis simpliciter, hoc modo non omnis, qui inaniter gloriatur, est infidelis. Et quod dicebat Dominus istos esse infideles, hoc erat quia non credebant ipsum esse Dei Filium, quod tamen tenebantur credere, nec quod ab ipso aliquid boni haberent; haec autem est gloria Dei, et propter hoc dicit: "Gloriam Dei non quaeritis", sed gloriam vestram, quia creditis a vobis habere quae habetis, non a Christo Dei Filio incarnata. Unde ceciderunt etiam a fide informi, non solum formata.
2. Ad secundum satis patet responsio, quoniam aliquis potest osculari manum, hoc est delectari in suis operibus, dupliciter: vel ponendo bonum a se et non a Deo vel non praecludendo quin bonum illud sit a Deo, tamen inordinate ibi delectatur. Si hoc secundo modo, dico quod non est "negatio" apud "Altissimum". Si autem primo modo, ut ponat opera sua bona a se et delectetur in illis quasi sint a se, et non a Deo, sed a libero arbitrio, dicimus quod talis negat gratiam Dei, sicut dicit ibi Glossa: "Auctoris sui negare gratiam convincitur quisquis sibi tribuit bonum quod operatur". Et hoc modo est "negatio" apud "Altissimum" et infidelitas sic delectari in suis operibus: talis enim tenetur credere quod omnia habet a Deo, secundum quod dicit Apostolus, I Cor. 4, 7: "Quid habes, quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis?" Unde talis simpliciter est infidelis.