IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 6
UTRUM INANIS GLORIA SIT TANTUM IN HOMINE AN ETIAM IN DIABOLO.
Et videtur quod sit in diabolo. 1. Inanis enim gloria primo nascitur de superbia, sicut dicit Gregorius ; cum ergo non tantum superbia sit in diabolo, sed etiam aliqua de filiabus eius, illa maxime erit quae primo nascitur de superbia, et ita inanis gloria erit in diabolo.
2. Item, est quaedam gloria in malitia, sicut dicitur in Psalmo: "Quid gloriaris in malitia" ? Sed quis est qui magis gloriatur in malitia quam diabolus? Et illa est vana gloria; ergo vana gloria est in diabolo.
3. Item, Luc. 4, 13 habetur quod "diabolus tentavit primum hominem de vana gloria" ; et hoc idem habetur Matth. 4, 8, ubi dicitur: "Et gloriam eorum", Glossa: "De vana gloria tentavit, cum dixit: "Eritis sicut dii"". Sed illa prima tentatio fuit, in qua suggessit primo homini simile peccatum, per quod ceciderat; ergo diabolus ceciderat per vanam gloriam; ergo inanis gloria est peccatum in diabolo.
Contra. a. Super illud Psalmi: "Ut cantem gloriam tuam", Glossa: "Gloria estore multorum celebrata laudatio". Sed diabolus non appetit laudationem huiusmodi: non enim quaerit favorem sive laudem tamquam sibi utilem; ergo in ipso non est inanis gloria.
b. Item, super illud Prov. 31, 30: "Fallax gloria", Glossa: "Fallax est gloria laudis, quam ab homine accipit". Sed talis non est in diabolo; ergo inanis gloria non est in diabolo.
c. Item, Gregorius: "Quasi latrunculus quidam est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus e latere iungitur". Sed diabolus non recto itinere graditur; ergo ei huiusmodi latrunculus non iungitur; ergo inanis gloria non est in diabolo.
d. Item, Gregorius: "Quisquis pro virtutequam agit, humanum favorem desiderat, rem magni meriti pro vili pretio venalemportat". Sed hoc non convenit diabolo; ergo motus inanis gloriae non est in ipso; ergo nec inanis gloria.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod inanis gloria dicitur multis modis: uno modo secundum quod spiritus intendit placere sibi, contempta voluntate Dei; unde super illud I Cor. 10, 33: "Cum homo propter se placet, id est propterprivatam et propriam gloriam, superbia est", hoc est sequela superbiae, et hoc modo potest dici de diabolo, Ioan. 5, 44: "Qui gloriam ab invicem quaeritis", Glossa: "Cuiopera sua placent et aliquid boni putat ex se, ille quaerit gloriam suam". Cum ergo hoc conveniat diabolo, secundum hunc modum erit inanis gloria in diabolo. Unde Isai. 10, 15: "Numquid gloriabitur securis?" etc. per securim et serram significatur diabolus qui gloriatur contra Deum. — Alio vero modo dicitur, secundum Philosophum, gloria, quae nullo consciente non festinaret inesse; et iterum: "Gloria estmultorum ore celebrata laudatio". Et hoc modo non convenit diabolo: non enim quaerite humanum favorem tamquam sibi utilem.
[Ad obiecta]: Et per hoc potest solvi illud quod obiectum est. 1. Dicendum est ergo ad primo obiectum quod inanis gloria est filia superbiae utroque dictorum modorum, et secundum unum illorum" modorum convenit diabolo, sicut dictum est ; secundum alium modum non convenit. Unde sicut invidia dicitur convenire diabolo, ita inanis gloria, prout uno modo gignit invidiam et est concomitans superbiam.
2. Ad secundum vero dicendum quod gloriari in malitia est inaniter gloriari, secundum illum modum secundum quem inaniter gloriatur cui opera sua placent, non propter Deum, sicut ille vere gloriatur cui opera Dei placent, et non sua propter se: in ipsa enim malitia, prout est deformitas operum, non est per se gloriatio, et sic potest convenire diabolo.