IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 7
UTRUM INANIS GLORIA SIT MAIUS PECCATUM IN RELIGIOSIS QUAM IN ALIIS.
Septimo quaeritur utrum maius sit peccatum inanis gloria in quibusdam personis, ut in religiosis, quam in aliis.
Et videtur quod sit maius peccatum in religiosis quam in saecularibus, a. per simile de superbia. Dicit enim Bernardus: "Quid facit superbia sub pannis humilitatis Iesu?" quasi diceret: ibi non deberet esse. Minus ergo habent incentivum; et quanto minus habent incentivum, tanto maius est peccatum, aliis paribus; ergo maior est superbia in viris religiosis; pari ratione et vana gloria, quae primo sequitur superbiam.
b. Item, Bernardus: "Non magnum est humilem esse in abiectione; magna prorsus et rara virtus humilitas honorata". Minor ergo virtus est humilitas in religiosis personis, quae contemptibiles sunt mundo, quam sit in iis personis quae honorantur a mundo, et hoc est quia abiectio inclinat ad humilitatem, honor vero ad superbiam. Pari ratione videtur de vana gloria: materiam enim vane gloriandi multiplicem habent qui sunt in mundo, non tantam vero materiam habent qui renuntiaverunt mundo; videtur ergo minus esse peccatum vanae gloriae in saecularibus quam in claustralibus.
c. Item, maius erat peccatum in diabolo quam in homine superbiae et vanae gloriae consequentis, cum diabolus solum esset spiritus, homo vero spiritus et caro sive ex carne et spiritu; diminuit ergo quantitatem peccati unio spiritus cum carne, aliis existentibus paribus; cum ergo vir, qui debet esse spiritualis, voto sit abstractus a carne, si peccat peccato superbiae vel vanae gloriae, magis peccabit quam vir qui divisus est, cuius est cogitare de iis quae sunt carnis.
Contra. 1. Inanis gloria est appetitus humanae laudis vel favoris; sed huius incentivum multiplex est in saecularibus; ergo pluribus modis peccant motu inanis gloriae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod motus inanis gloriae aliquando surgit ex rebus spiritualibus, ut scientia vel virtutibus, et secundum hunc modum, qui minus habent de delectabili exteriori, intensius peccant peccato inanis gloriae qui de iis bonis gloriantur. Alii vero, qui habent non tantum motivum interius, quod est spirituale bonum, sed motivum exterius, sicut sunt divitiae vel potentiae temporales, propter quas honoratur homo, et, si bene utitur, laudatur, aliquando etiam non bene utendo: secundum hoc pluribus modis peccant motu inanis gloriae et plus habent de incentivo exteriori, minus vero aliquando de incentivo interiori ; unde magis habent de motu inanis gloriae quoad bona exterius, minus vero quoad bona interius.
[Ad obiecta]: a—c. 1. Ex iis potest patere qualiter respondendum est ad obiecta secundum distinctionem eius quod est pluribus modis peccare et magis peccare ; magis vero peccare duobus modis: vel ex maiori causa vel quia minus habeat excusationis. Magis ergo peccat claustralis, quia minus habet excusationis et plus de retrahente; plus vero peccat saecularis, quia pluribus modis. Item, magis peccat claustralis quoad hoc quod habet bonum perfectioris status, si de illo vane glorietur; magis vero peccat saecularis, quia bonum exterius habet maius, de quo potest magis vane gloriari.