Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 8

DE COMPARATIONE INANIS GLORIAE AD INANEM GLORIAM SECUNDUM DIFFERENTIAS MATERIERUM.

Octavo quaeritur de comparatione inanis gloriae ad inanem gloriam secundum differentias materierum.

Et videtur quod maxime malum sit in opere misericordiae, scilicet eleemosyna, a. Dicit enim Chrysostomus, homilia 71, Super Matthaeum: "Ubique vana gloria est malum, maxime autem in h philanthropia", philanthropiam autem dicit misericordiam vel opus misericordiae. Et iterum: "Si vis misericors vocari apud homines, quae est utilitas? Utilitas quidem nulla est, iacturaautem estinfinita". Ex iis videtur quod in opere misericordiae maximum malum sit inaniter gloriari.

Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod alibi dicit Chrysostomus: "In aliis vanegloriari mirabile nihil; in ieiunio autem et oratione hoc estextraneum et lacrimis plenum". Si ergo magis extraneum est et deflendum, maius peccatum est vane gloriari in illis.

2. Hoc etiam apparet per hoc quod alibi dicit: "A vana gloria ubique eruibonum est, maxime autem in oratione" ; in hoc peccavit etiam ipse Pharisaeus, cum ascenderet in templum: "in ipsa enim oratione suavanam gloriam habuit".

3. Praeterea, cum sint tria bona, misericordia, oratio et ieiunium, in omnibus autem prohibeat Dominus vanam gloriam, potest quaeri quare in Evangelio specialiter Dominus prohibuit vanam gloriam circa eleemosynam, dicens: "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis" ; et post subiungit: "Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te" ; cum autem locutus est de oratione et ieiunio, non hoc expressit. Unde dicit Chrysostomus: "Cum de eleemosyna mentionem fecit, apposuit ut videamini ab eis, in ieiunio et oratione nihil tale determinavit". — Sed hoc quo modo verum est? Nonne dictum est, ubi agebatur de ieiunio: "Cum ieiunas, unge caput tuum oleo et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans" ? Et ita fit ibi sermo de prohibitione vanae gloriae. Similiter, cum fit sermo de oratione; dicitur enim: "Ut videantur ab hominibus".

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod in eleemosyna dicit esse maximum malum vanam gloriam, quando scilicet gloriatur non relevando indigentiam proximi, quoniam "ultimaeest crudelitatis", eo quod videri subvenire proximo indigenti, cum non subveniat, maxima est crudelitas: hoc enim est vane delectari cum alterius tristitia. Si vero fiat sermo de vana gloria in exhibitione eleemosynae, cum exhibetur indigenti coram hominibus, non est tunc maximum malum, sed maius est in oratione et ieiunio. Pronitas enim quaedam est in eleemosyna ad motum inanis gloriae, eo quod coram hominibus fit; in ieiunio vero et oratione non sic: nata enim sunt fieri praeter hominum conscientiam.

3. Ad aliud dicendum quod, licet in omnibus iis prohibeatur vana gloria, specialius tamen in eleemosyna fit expressio propter istam pronitatem. Unde dicit Chrysostomus: "Impossibile est eleemosynam omnino latere, orationem veroet ieiunium possibile est". Et ideo dirigenda est intentio, ut non hac intentione fiat: in aliis enim, eo quod possunt fieri non coram hominibus, de facili potest esse directio intentionis.

PrevBack to TopNext