IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, Praeambulum
Consequenter dicendum est de gula. Gula autem accipitur communiter pro immoderato appetitu cibi et potus, aliquando vero accipitur specialiter pro immoderato appetitu cibi. Hic autem dicemus secundum quod est peccatum speciale; deinde de peccato ebrietatis, quod consistit in immoderato appetitu ipsius potus. Circa vero gulam aut crapulam primo quaeritur quid sit; secundo, quid sit motivum in hoc genere peccati; tertio, utrum primus motus nutritivae sive appetitivae in nutrimento sit necessario peccatum; quarto, an sit capitale peccatum gula; quinto, utrum contingat esse peccatum circa diminutionem cibi sicut circa superfluitatem; sexto, de circumstantiis gulae; septimo, de magnitudine huius peccati; octavo, de prudentia carnis, quae disponit ad gulam utrum sit peccatum; nono, de opposito gulae; decimo, contra quod praeceptum Decalogi sit gula; undecimo, utrum quantitas et qualitas cibi sint in vitio aut solus appetitus.