Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 5

DE MAGNITUDINE PECCATI EBRIETATIS.

Quinto quaeritur de magnitudine huius peccati.

1. Et dicit Chrysostomus quod "nihil ita est daemoniamicum sicut ebrietas et lascivia, quae mater est omnium vitiorum; "haec"enim "fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, saturitas ei plenitudo", et in copiositateluxuriabantur; per hanc enim Israelitae in idololatriam ceciderunt", de quo Numer. 25. Secundum hoc ergo ebrietas est maximum peccatum.

2. Item, per peccatum accedit homo ad similitudinem bruti, iuxta illud Psalmi: "Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis" etc. Maximum ergo erit peccatum, per quod maxime ad hoc accedit ; sed hoc est ebrietas, quoniam per hanc amittit homo maxime facultatem rationis quoad usum, brutum vero non habet facultatem rationis.

3. Item, videtur quod ebrius sit deterior bruto, per hoc quod dicit Chrysostomus: "Quanto melior est iis asinus! Quanto melior est iiscanis! Tantum enim sufficientiam novit et ultra sufficientiam non progreditur; etsi mille cogentes fuerint, non sustinent exire inimmoderantiam". Multo ergo deterior est qui sine coactione se inebriat.

4. Item, Chrysostomus: "Hic fit iactura fere omnium bonorum, et, si habeat prudentiam, humilitatem, mansuetudinem, omnia proicit in iniquitatispelagus". Et ita vult dicere quod, cum per omne peccatum mortale amittatur omne bonum gratuitum, quod plus damni facit peccatum ebrietatis, quoniam etiam usum bonorum naturalium tollit, quod non alia peccata. Cum enim homo irascitur, fit frequenter agilior et fortior, e contra est, cum est ebrius; sic et in ceteris bonis; et loquitur de prudentia, mansuetudine et humilitate ut sunt bona animae naturalia; ergo ebrietas est maximum peccatum.

Contra. a. Spiritualia peccata sunt maioris culpae, sicut dicit Gregorius ; non ergo ebrietas, cum sit carnale peccatum.

Responsio: Concedimus quod dicitur maius peccatum quoad ablationem usus naturalium bonorum et etiam quoad hoc quod reddit hominem similiorem bruto. Non tamen propter hoc simpliciter maius est peccatum nec propter hoc dignum maiori poena, sed quasi plus habet de excusatione, cum plus habeat de pronitate ad peccatum.

PrevBack to TopNext