IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 5
DE FILIABUS ACIDIAE.
Consequenter dicendum est de filiabus avaritiae. Et primo de ratione numeri; secundo, de dubitabilibus circa eamdem rationem.
ARTICULUS I
De ratione numeri filiarum avaritiae.
Ponit autem Gregorius septem, quae sunt: "proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo mentis, violentia, contra misericordiam obiurgationes cordis".
Numeri autem ratio talis est: Cum enim avaritia sit nimius amor pecuniae, aut est nimius amor acquirendi pecuniam aut retinendi. Si acquirendi, aut ergo per deceptionem aut per industriam aut per vim: plures enim modi acquirendi inveniri non possunt. Si per deceptionem, aut in verbis aut in factis. Si per deceptionem in factis avaritia acquirendis inhiat, generat ex se duo vitia, scilicet proditionem et fraudem; sed proditio est domesticorum deceptio, fraus extraneorum, vel proditio est circa personam, fraus circa res ipsius personae. Si vero per deceptionem in verbis acquiritur pecunia, istud non est nisi per mendacium: mendacium enim est "falsa vocis significatio cum intentione fallendi" ; aut ergo per mendacium fallendi simpliciter, et sic generatur fallacia; aut per mendacium iuramento firmatum, et sic est periurium, secundum quod peierare dicitur invocare Deum vel sanctos testes suae falsitatis. Si vero per industriam avaritia acquirendis inhiat, generat mentis inquietudinem, qua semper sollicitatur de pecunia acquirenda; si vero per vim, generat violentiam. Sex ergo vitia generat avaritia ex seminario libidinis circa pecuniam acquirendam, scilicet proditionem, fraudem, fallaciam, periurium, inquietudinem mentis, violentiam. Ex seminario libidinis circa pecuniam retinendam generat obiurgationem cordis contra misericordiam, quae non solum indigentibus non dat danda, immo concitatur adversus ipsos et murmurat.
ARTICULUS II
Dubitabilia circa rationem numeri filiarum avaritiae.
I. 1. Et primo quaeritur quare dolus non ponitur filia avaritiae sicut et fraus. Et si dicatur quod sunt idem secundum rem, constat quod differunt secundum rationem. Unde sumitur illa differentia? Similiter, cum furtum sit peccatum quod nascitur ex avaritia, quare non est positum inter filias avaritiae ?
2. Secundo dubitatur de inquietudine mentis: nam ipsam ponit Isidorus filiam acidiae. Quo modo ergo erit filia avaritiae?
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod dolus idem est quod fallacia. Unde distinguuntur fraus et dolus: fraus enim est in opere, dolus in ore, et ita idem quod fallacia, sicut supra accepimus ; similiter furtum idem quod fraus: recta enim furti definitio est: "contrectatio rei alienae fraudulenta".
2. Ad secundum dicendum quoniam inquietudo mentis, prout nascitur ex acidia, non determinat sibi aliquam materiam. Etenim mens acidiosi avertit se quaerens illicitam quietem, circuit cogitatione et desiderio res quasi infinitas, ut saltem in illis quietem inveniat, et istud dicitur inquietudo mentis in acidia. Prout vero nascitur ex avaritia, determinat sibi materiam, scilicet pecuniam, circa quam congregandam studere non cessat, et istud studium pecuniae congregandae dicitur inquietudo mentis in avaritia.
II. Dubitatur etiam de ratione numeri filiarum avaritiae secundum Isidorum assignatarum. Ponit autem Isidorus novem filias, quae sunt: "mendacium, fraus, furtum, periurium, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, rapacitas". Quae sic possunt distingui: Mendacium est deceptio in ore, fraus et furtum in opere; sed distinguuntur hac ratione ut fraus sit deceptio in negotiando, furtum in occulto aliena contrectando; periurium est in ore ad deceptionem et mendacium abscondendum; turpis lucri appetitus est in corde, etiam si deficiat posse; falsum vero testimonium est in ore, quod fit frequentissime pro temporali emolumento, ut quando ponitur sub pretio falsitas dicenda proximo contra proximum; violentia vero est coactio personae proximi, ut inde aliquid extrahatur; inhumanitas est laesio ipsius personae, ut inde aliquid extrahatur; rapacitas vero est rerum ipsius personae per vim depraedatio. Reducamus istam divisionem ad illam quae est secundum Gregorium, et solventur multae dubitationes, quae possent fieri, et dicamus sic: quod mendacium secundum Isidorum comprehenditur sub fallacia secundum Gregorium, sicut patet ex dictis ; furtum vero sub fraude, sicut iam supra dictum est ; turpis lucri appetitus sub mentis inquietudine, quae non cessat cogitare vel desiderare congregationem divitiarum; falsa testimonia sub periurio, secundum quod iuramento firmatur falsitas testis, vel sub fallacia, secundum quod simpliciter asseritur falsitas; inhumanitas et rapacitas sub violentia comprehenduntur secundum Gregorium: nam ipse accipit violentiam pro omni modo extorquendi pecuniam per vim.
Si vero quaeritur de mendacio et periurio et falso testimonio — nam haec aliquando fiunt non causa lucrandi, sed causa odii vel luxuriandi vel timoris, unde non videntur esse filiae avaritiae — dicendum quoniam, etsi contingat ista vitia ad fines aliorum ordinari, istud raro accidit et non saepe, frequenter vero et saepe et ut in pluribus haec secundum vitia ad finem avaritiae ordinantur sine alio vitio movente nisi ipsa avaritia, ideoque filiae avaritiae recte dicuntur.