Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 6

QUARE PECCATUM IN SPIRITUM SANCTUM DICATUR IRREMISSIBILE.

Sexto quaeritur quare peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile.

I. Et. videtur primo quod sit remissibile. 1. Dicit enim Augustinus, in libro De verbis Domini: "De nullo desperandum est, quamdiu patientia Domini ad poenitentiamadducit. Paganus est hodie, quid si cras sequatur catholicam veritatem?"

2. Item, super illud Psalmi: "Dixit Dominus: Ex Basan" etc., Glossa: "Etiam desperatissimos convertit". Peccatum ergo in Spiritum Sanctum est remissibile.

3. Item, Isidorus: "Nullus desperare debet veniam, etiam si circa finem vitae suae ad poenitentiam convertatur; unumquemque enim Deus ex suo fine, non ex vita praeterita, iudicat". Quodlibet ergo peccatum ante finem vitae est remissibile; ergo peccatum in Spiritum Sanctum.

4. Item, super illud Psalmi: "Qui sanat omnes infirmitates", Glossa: "Omnipotenti medico nullus insanabilis languor occurrit". Ergo languor peccati in Spiritum Sanctum non est insanabilis; ergo peccatum in Spiritum Sanctum non est irremissibile.

5. Item, est triplex esse: esse, quod non sequitur non—esse, et hoc est aeternum; et est esse, quod sequitur non-esse, sed non praecedit, sicut est in angelis: non enim desinunt esse, et istud, secundum quosdam, dicitur aeviternum ab aevo; est iterum esse, quod sequitur non-esse et antecedit, sicut est in rebus temporalibus. Sed peccatum in Spiritum Sanctum non habet esse per modum primum aut secundum. Restat ergo quod per modum tertium; ergo est remissibile.

Contra. a. Matth. 12, 32: "Qui dixerit in Filium, remittetur ei; qui vero dixerit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei". Et hoc est peccatum in Spiritum Sanctum; ergo est irremissibile.

b. Item, Augustinus, in libro "De fide ad Petrum": "Ii qui peccant "in Spiritum Sanctum, neque hic neque in futuro"remissionem accipiunt peccatorum".

6. Item, in libro De sermone Domini in monte: "Peccare in Spiritum Sanctum est per malitiam et invidiam fraternam impugnare caritatem post acceptam Spiritus Sancti gratiam; quod peccatum "neque hic neque in futuro"remitti dicimus".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum uno modo dicitur remissibile, alio modo irremissibile. Remissibile autem dicitur tum ratione potentiae divinae remittentis, tum quia homo potest de illo poenitere, excepto peccato finalis impoenitentiae, de quo nullus potest poenitere, in quantum est finalis. Dicitur etiam remissibile, quia secundum esse suum est finibile nisi fuerit causa in alio, scilicet in voluntate peccatoris. Dicitur autem irremissibile quod contrariatur per se gratiae remissionis, et hoc modo dicitur impoenitentia peccatum irremissibile. Dicitur etiam irremissibile quod inhabile est remitti, et hoc modo dicitur obstinatio. Dicitur etiam irremissibile, quia indignum est remitti, quia tollit adminiculans, et hoc modo impugnatio fraternae gratiae est peccatum irremissibile. Dicitur etiam irremissibile quod non habet colorem excusationis sicut habet peccatum quod est ex ignorantia vel ex infirmitate, et hoc modo quodcumque peccatum in Spiritum Sanctum, quia est ex certa malitia, dicitur irremissibile.

[Ad obiecta]: Ex iis vero potest patere qualiter intelligenda sunt quae obiecta sunt.

1-5. Quod enim primo obicitur, attenditur de peccato quod est remissibile ratione status viatoris, in quo est possibilitas ad gratiam post lapsum. Secundum autem dat intelligere remissibile propter magnitudinem misericordiae divinae, cum "desperatissimos convertit". Tertium vero dat intelligere remissibile iterum ratione status viatoris. Quartum autem dat intelligere remissibile ratione potentiae Redemptoris. Quintum autem dat intelligere remissibile eo quod secundum esse suum est finibile, si adsit voluntas ex parte hominis et gratia ex parte Dei.

a—c. Rationes vero quae inductae sunt ad contrarium, dicunt irremissibile, quod vel nunquam remittetur vel propter inhabilitatem aut indignitatem vel quia causam excusationis non habet.

II. Deinde quaeritur de hoc quod dicitur quod "qui dixerit in Spiritum Sanctum, non remittetur hic neque in futuro".

Videtur enim quod superfluum sit illud quod additur neque dimittetur in futuro. 1. Cum hoc enim sit mors homini quod casus angelo, post casum autem angeli non est dimissio peccati, post mortem ergo hominis non est dimissio peccati: idem ergo est dicere non dimittetur in futuro et non dimittetur hic.

2. Praeterea, dicit Augustinus, in Enchiridion: "Nemo speret, quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri; omne enim meritum, quo possit quispiam post hanc vitam relevari, hic comparatur". Non ergo videtur quod aliqua fiat dimissio peccati in futuro eius quod hic non est dimissum; superflue ergo adicitur illa copulatio.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod aliqua dimittuntur hic quoad culpam et quoad poenam, aliqua vero dimittuntur hic quoad culpam et non quoad poenam, sicut est de peccatis quibusdam mortalibus, de quibus non est tacta satisfactio in praesenti; aliqua vero, sicut videtur dicere Gregorius, quae post mortem dimittuntur et quoad culpam et quoad poenam. Dicit enim in Moralibus: "Sunt quaedam levia, quae, siin hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed remittuntur, si digni sunt". Et magis explanatur per hoc quod dicit Augustinus, Ad Iulianum: "Si nulla remitterentur in iudicio novissimo, puto quod Dominus non dixissetde quodam peccato: "Non remittetur in hoc saeculo neque in futura"". Sive ergo culpae secundum se tollantur in futuro sive non, aliqua sunt peccata quae dimittuntur in futuro quoad poenam, "si homo bonisactibus in hac vita, ut ibi dimittantur, promeruit".

PrevBack to TopNext