IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, Praeambulum
Quoniam vero desperatio gravissima species est peccati in Spiritum Sanctum, dicendum est de desperatione. Circa quam haec possunt quaeri: Si desperatio est peccatum, secundum illam definitionem peccati quam ponit Augustinus: "Peccatum estconversio" etc. sive "peccatum est spreto incommutabili bonoadhaerere commutabilibus bonis" ; secundo, utrum sit peccatum idem cum spe sive confidentia quae est in creatura; tertio, utrum desperatio possit esse cum fide informi an non; quarto, utrum desperatio sit de potentia Dei sicut de voluntate divina; quinto, utrum desperatio, prout est peccatum, permaneat in damnato secundum actum; sexto, de comparatione desperationis ad alia peccata et de comparatione partium inter se; septimo, utrum desperare de salute proximi sit peccatum; octavo, de remedio peccati desperationis.