Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 1

UTRUM DESPERATIO SIT PECCATUM SECUNDUM DEFINITIONEM AUGUSTINI.

Ad primum sic : videtur quod non sit peccatum secundum illam rationem. 1. "Peccatum enim est conversio ad mutabile bonum cum aversione ab incommutabili". Sed in desperatione, quantum est de se, non est nisi aversio; avertitur enim a summa bonitate; quod patet ex ratione eius: desperatio enim est de Dei bonitate diffidentia, sicut habetur Rom. 2, 5; cum autem dicitur diffidentia de Deo, a Deo notatur aversio, vel, secundum quod dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum, desperatio est diffidentia de Dei misericordia.

Contra. a. Nullus voluntate avertitur actualiter a summo bono nisi aliquid aliud alliciat ipsum per concupiscentiam; sicut enim dicitur Iac. 1, 14—15: "Unusquisque abstractusa concupiscentia sua et illectus tentatur; concupiscentia autem, cum conceperit, parit peccatum". Cum ergo desperans tentetur, a sua concupiscentia est illectus; concupiscentia autem est respectu mutabilis boni; desperans ergo convertitur ad mutabile bonum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet desperatio principaliter respiciat aversionem a misericordia Dei, nihilominus tamen aliquod habet illectivum. Et si quaeratur quid sit illud, dicendum est quod hoc est delectatio in magnitudine peccati, ratione cuius desperat de venia. Et hoc innuitur in Glossa super illud Levit. 10, 16: "Inter haechircum" etc.: "Peccatum in Spiritum Sanctum est in sceleribus usque ad finem vitae suaeperseverare, de salute sua desperare". Conversio ergo ad delectationem peccati est initium desperationis. Hoc etiam patet per hoc quod dicit Chrysostomus, ostendendo gradus in peccato ipsius Cain. Primo enim diabolus praeparat ipsum deteriora offerre; secundo invidiam et aemulationem accendit ; tertio interficere persuasit; deinde negare inquinatam occisionem; post non desistit quousque verticem malorum desperationem superimposuerit.

PrevBack to TopNext