IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 2
UTRUM DESPERATIO SIT IDEM PECCATUM CUM CONFIDENTIA IN CREATURA.
Secundo quaeritur utrum sit idem peccatum cum spe sive confidentia quae est in creatura. Est autem confidere in creatura propter se peccatum; unde dicitur I ad Tim. ultimo, 17: "Divitibus huius saeculi praecipe nonsperare in incerto divitiarum" ; et in Psalmo: "Nolite sperare ininiquitate, et divitias nolite concupiscere" ; et Ierem. 17, 5; "Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius". Potest ergo quaeri si desperatio sit peccatum idem quod ista vana spes sive vana confidentia.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Gregorius: "De Creatore desperasset, si spem in creatura posuisset". Ex quo videtur quod sicut aversio ah incommutabili bono et conversio ad mutabile bonum unum esse peccati constituunt, ita confidentia in creatura indebita et diffidentia de Deo; ergo desperatio erit idem peccatum cum vana spe.
Contra. a. Contingit aliquem peccare peccato vanae spei et non de Deo desperare; ergo non sunt unum peccatum.
b. Praeterea, confidentia vana in creatura, sicut est in cupido vel ambitioso, est peccatum remissibile; desperatio autem est peccatum irremissibile; ergo non sunt unum peccatum. — Quod concedendum est.
Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum est quod illud verbum Gregorii non arguit necessario hoc esse illud, sed hoc aliquando sequi ad illud. Vel desperare potest accipi ibi non pro omnimoda privatione spei, sed ut sit sensus: non omnino de Deo sperat qui sperat in creatura. Qui enim spem suam ponit in creatura, non totam spem suam ponit in Deo, et sic potest privari perfectio spei.
On this page