IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 3
UTRUM DESPERATIO POSSIT ESSE CUM FIDE INFORMI AN NON.
Et videtur quod non. 1. Sicut enim se habent ad invicem fides formata et spes formata, sic se habent ad invicem fides informis et spes informis. — Quod potest probari ex commutata proportione. Sicut enim se habet fides formata ad fidem informem, sic spes formata ad spem informem: ergo permutatim, sicut se habet fides formata ad spem formatam etc.; sed fides formata et spes formata simul sunt necessario; ergo fides informis et spes informis simul sunt necessario; sed spes informis et desperatio opponuntur; ergo desperatio et fides informis non sese compatiuntur.
Contra. a. Sicut dicit Augustinus, in Enchiridion, in hoc differunt fides et spes, quia fides est praeteritarum, praesentium et futurarum rerum, similiter etiam et malarum et bonarum, fides est etiam de iis quae pertinent non tantum ad nos, sed etiam, ad alios; spes autem nonnisi bonarum rerum nec nisi futurarum et ad se pertinentium proprie; unde dicit Apostolus, ad Rom. 8, 25: "Si, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus". Potest ergo aliquis habere fidem informem et tamen desperare, sicut potest habere motum fidei aliquem et tamen non sperare: potest enim aliquis credere vitam aeternam aliis futuram, et tamen de se ipso desperare.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod spes informis, prout gignitur ex fide informi, respicit illum articulari qui est de remissione peccatorum et illum qui est de vita aeterna. Secundum hoc ergo quod fides informis ponit cum integritate omnes articulos, desperatio, quae privat spem informem, privat fidem informem in quantum ipsa est generativa spei informis, non tamen privat fidem informem simpliciter. Fides enim informis potest manere in quantum ipse est generativa timoris servilis, cum ipsa desperatione, sicut contingit in damnatis.
Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum est quod, licet fides formata et spes formata quoad quid similiter se habeant, sicut fides informis et spes informis, et hoc est secundum rationem causalitatis, non tamen omnino similiter se habent quoad rationem simultatis. Fides enim informis aliquando est cum timore servili sine spe; fides autem formata, quae est cum timore initiali vel filiali, semper ponit spem.
On this page