IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 6
UTRUM AMOR INDEBITUS SIT ODIUM.
Et videtur quod non. 1. Amor enim et odium sunt affectiones oppositae: amor enim est copula amantis cum amato, odium vero est disiunctio ab eo quod videtur inconveniens; cum ergo non sit idem conveniens et non conveniens, non erit amor indebitus idem quod odium.
2. Praeterea, contingit unum esse sine altero: potest enim aliquis amare indebite aliquod bonum mutabile et non habere odium sui; ergo non est idem amor indebitus quod odium sui.
3. Praeterea, sicut dicit Apostolus ad Ephes. 5, 29: "Nemo unquam carnem suam odio habuit", multo fortius se ipsum; si ergo nullus se ipsum odio habet, non erit idem amor indebitas alicuius apparentis boni quod odium sui.
Contra. a. Dicitur in Psalmo: "Qui diligit iniquitatem, odit animam suam". Ergo amor peccati est odium sui. Exponitur autem ibi quid est diligere iniquitatem: "Ille diligit iniquitatem, qui exdesiderio et affectu peccat, qui, si semper viveret, semper peccare vellet".
b. Item, super illud Ioan. 12, 25: "Qui amat animam suam", Augustinus: "Amor animae est perditio eius". Sed perditio illius est odium illius; ergo amor animae illius est odium; sed hoc est amor indebitus; ergo amor indebitus est odium.
Item, probari potest per oppositum. Odium debitum est amor, secundum quod dicit Augustinus: "Si bene oderis, tunc amasti". Ergo per oppositum amor indebitus est odium. Similiter dicit Hieronymus: "Odium in suos est pietas in Deum". Sed pietas in Deum est amor debitus; ergo odium in suos est amor debitus; per oppositum ergo amor indebitus est odium.
d. Item, Augustinus, in libro De sermone Domini in monte: "Odium conditionis vitae praesentis est amor regni". Sed amor regni est amor debitus; ergo odium conditionis vitae praesentis est amor debitus; ergo per oppositum amor indebitus est odium.
Quod videtur. a. Luc. 14, 26 dicitur: "Si quis non odit animam suam, non potest meus esse discipulus". Sed odire animam suam est odire se; ergo potest aliquis se ipsum odire.
b. Similiter Augustinus, De vera innocentia: "Quicumque se ipsum, non Deum, amat, non se amat, quiaquicumque non potest de se vivere, moritur amando se". Ergo potest aliquis non amare se et per consequens odire.
Contra. 1. Natura, ratio et gratia dictant sui dilectionem, ipsa etiam libido; sed non sunt plura moventia; ergo nullus potest se odio habere.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum est quod amor sui dicitur multipliciter: vel prout sonat in naturam vel prout datur intelligi amor imaginis divinae sive similitudinis vel prout dicitur amor corruptionis vitiosae; iis enim tribus modis accipitur in Scriptura. Amor enim naturae est de quo dicit Augustinus quod non oportuit praecipi quod homo se ipsum diligeret: hoc enim a natura inest. Et dicit Bernardus quod " "prius estquod animale est, quam quod spirituale est"; propter quod in primisdiligit homo se ipsum: caro quippe estet nihil valet sapere praeter se". — Est autem alius amor, quo homo diligit imaginem Dei in se, et hoc modo accipitur in libro De vera religione, cum dicitur: "In eo nihil praeter hominem diligat", id est creaturam Dei ad eius imaginem tactam. Et alibi: " "Qui diligit proximum tamquam se ipsum", non illi invidet ut sit quod ipse est; apud enim se ipsum habet quem diligit tamquam se ipsum". — Tertius vero amor est corruptionis vitiosae, et secundum hunc modum dicitur Ioan. 12, 25: "Qui amat animam suam, perdet eam". Et sicut multiplex est amor, ita multiplex est odium, quod amori opponitur. — Cum ergo primo quaeritur utrum amor indebitus sit odium, respondendum est quod haec praedicatio non est per essentiam, sed per concomitantiam, et intelligitur de amore peccati ad quem per reputationem sequitur odium imaginis divinae, cum per peccatum deformetur vel maculetur; odium etiam est per consequens boni naturalis, quod corrumpitur et diminuitur, sed non propter hoc illius boni naturalis quod per peccatum corrumpi non potest.
[Ad obiecta]: 1. Primo ergo obiectum ad hoc tendit ut hoc non sit illud per essentiam, sed non negatur quin per concomitantiam.
2. Secundum autem obiectum ad hoc tendit ut amor peccati possit esse sine odio naturae: dico autem de natura, quae per peccatum non diminuitur.
a. Ad id autem quod obicitur ex alia parte, dicendum est quod loquitur ibi de odio imaginis sive similitudinis divinae, quod per consequens consequitur ex amore illicito.
b. Cum autem dicitur Ioan. 12, 25: "Qui amat animam suam" etc., amor animae accipitur ibi pro amore carnalis desiderii et animalis, qui in perditionem et odium tendit reformationis divinae.
c. Ad illud vero quod obicitur quod odium debitum sit amor, intelligitur de odio peccati et sequelae eius, quod interpretative est amor imaginis divinae vel ipsius boni naturalis. — Et ad ea quae sequuntur, similiter dicendum est.
d. Ad id vero quod dicit Augustinus quod "odium conditionis vitae praesentis est amor regni", intelligendum est quod duplex est conditio vitae praesentis: una, quae avertit a Deo vel dat occasionem avertendi se ab ipso, et hoc modo odium istius conditionis est amor regni per consequens; alio vero modo conditio vitae praesentis dicitur vel ipsa conditio naturae vel ipsius poenalitatis promoventis ad bonum, et hoc modo odium conditionis in praesenti non dicitur amor regni. Et per simile dicit Hieronymus, Ad Furiam: " "Honora patrem tuum", si te a vero Patre non separat" ; si autem te separare intendit, odio habendus est. Et ideo dicitur Luc. 14, 26: "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem" etc. Et similiter dicit Chrysostomus: "Non simpliciter iubetodio habere", sed "quod in itinere Dei nobis obsistit, hoc odio habere".
II. Ad illud vero quod quaeritur utrum aliquis se ipsum odio habere possit: respondendum est per distinctionem supra dictam quod, si intelligatur de odio naturae, quae non potest minui per peccatum, quae substernitur omni amori, secundum hoc non potest odio haberi; si vero intelligatur de amore eius quod declinat in vitium vel eius quod inclinat ad gratiam per se, secundum hoc potest odio haberi per consequens. Dilectio enim gratuita tollit amorem vitiosum sibi oppositum et e converso. Et ideo dicit Augustinus: "Quicumque se ipsum, non Deum, amat, non se amat; quicumque autem Deum amat, non se, ipse se amat, quia quicumque non potest de se vivere, moritur amando se; cum vero diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis diligit".
On this page