IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 7
DE POENA HUIUS PECCATI.
a. Dicitur enim Iob 20, 26 super illud: "Relictus in tabernaculo", Gregorius: " "Relictus", quamhic carnem amavit nec relinquere voluit, tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit". Ergo amor carnis, qui est peccati, non poterit relinqui in futuro, sed erit ei poena in hoc quod relinquere non poterit.
Contra. 1. Si amor carnalis secundum actum remanet — hoc enim videtur ex illa auctoritate — amor autem non est sine delectatione, permanebit ergo aliqua delectatio in peccatore damnato; non ergo penitus affligetur.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod loquitur ibi de ipso amore carnis, qui hic fuit actu, sed ibi remanet habitu; hunc autem habitum noluit relinquere in praesenti, et ideo in futuro cedit ei ad poenam. Si vero intelligeretur de amore actuali, tunc dicendum est quod sic vivit in damnato amor iste ut peccare vellet, si non adesset poena, sed tamen propter continuitatem poenae et acerbitatem odio habet amorem carnis et relinquere vellet, cum tamen non possit.
On this page