IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, Praeambulum
Expeditum est de divisione peccati quae est: peccatum aliud est ex amore male accendente, aliud ex timore male humiliante. Consequenter dicendum est de illa divisione peccati quae est: peccatum aliud est ex concupiscentia carnis, aliud ex concupiscentia oculorum, aliud ex superbia vitae, quam tangit Ioannes in Canonica sua: "Omne quod est in mundo aut est concupiscentia carnis autconcupiscentia oculorum aut superbia vitae". Et haec divisio data est secundum diversa ex quibus contrahitur concupiscentia peccati: ex carnali enim delectabili quaedam contrahitur concupiscentia, et ita de aliis. Primo autem quaerendum est quid sit concupiscentia secundum quod commune est in iis tribus. Licet enim unum illorum dicatur "superbia vitae", nihilominus tamen in illo intelligitur quaedam specialis concupiscentia, et ita omnia illa tria sub concupiscentia generaliter dicta continentur; secundo, quaerendum est de ipsa divisione trimembri; tertio, de oppositione differentiarum inter se; quarto, de unaquaque parte divisionis sigillatim.
On this page