IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, C. 1
QUID SIT CONCUPISCENTIA SECUNDUM QUOD EST COMMUNE TRIPLICI CONCUPISCENTIAE.
Videtur autem quod concupiscentia sive cupiditas sit illud generale, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Serviunt cupiditati triplici, velvoluptatis vel excellentiae vel spectaculi". Ergo cupiditas commune est ad cupiditatem excellentiae; sed hoc nihil aliud est quam superbia vitae, sicut ibidem infra patet; ergo cupiditas sive concupiscentia est illud generale.
b. Hoc etiam arguitur ex hoc quod dicitur in Glossa super illud Matth. 26, 44: "Oravit tertio", Glossa: "Est concupiscentia carnis, oculorum et ambitio saeculi". Sed ambitio saeculi non aliud est quam concupiscentia excellentiae saecularis; ergo, cum concupiscentia excellentiae saecularis sit superbia vitae, concupiscentia erit generale in hac divisione.
c. Item, Augustinus, De doctrina christiana: "Cupiditatem voco motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore, non propter Deum". Sed hoc est commune iis tribus differentiis; ergo et ipsa cupiditas est communis: quod enim convenit definitioni, et definito.
Contra. 1. Sicut peccat homo ex concupiscentia, ita peccat ex contemptu, et differt actus iste ab illo: concupiscentia enim ad concupiscibilem pertinet, contemptus autem ad irascibilem; peccatum autem utroque modo fit; non ergo omne peccatum secundum hoc in iis tribus differentiis continetur ; sed continetur omne peccatum; non ergo concupiscentia sive cupiditas est illud generale.
2. Praeterea, secundum unamquamque vim motivam contingit esse peccatum; cupiditas autem sive concupiscentia determinatur secundum unam illarum; non ergo omne peccatum continetur sub concupiscentia; et omne peccatum continetur in iis tribus; ergo concupiscentia sive cupiditas non est illud commune, in quo membra divisionis conveniunt.
3. Praeterea, sicut dicit Augustinus, in XIV De civitate Dei: "Cum consentimus appetendo ea quae volumus, cupiditas dicitur; cum autem consentimus fruendoiis quae volumus, laetitia vocatur". Item: "Cumdissentimus ab eo quod accidere nolumus, metusdicitur; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, tristitia est". Ex opposito ergo cupiditatis sunt alia tria mala, quae tamen sunt peccata; cum ergo omne peccatum contineatur in illa divisione, non erit concupiscentia sive cupiditas illud generale.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia sive cupiditas multis modis accipitur: uno modo pro concupiscentia originali, quae dicitur et culpa et poena originalis, et secundum hunc modum non accipitur hic. Alio etiam modo dicitur cupiditas determinata ad quoddam genus peccati, quod est circa divitias et pecuniam, nec sic etiam accipitur commune ad haec tria. Tertio modo accipitur cupiditas respectu alicuius apparentis boni nondum habiti, sicut accipitur in libro De civitate Dei, nec etiam sic accipitur commune ad ista tria. Quarto vero modo cupiditas vel concupiscentia dicitur perversa voluntas alicuius boni mutabilis, et illa perversa voluntas aliquando dicitur amor, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, sub quadam generali ratione amoris, et secundum hunc modum invenitur commune in iis tribus.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum ergo respondendum quod, licet contingat peccare ex contemptu sicut ex cupiditate vel amore, tamen allicitivum ad peccatum ex parte cupiditatis vel amoris accipitur: unde illud peccatum quod fit ex contemptu, fit ex concupiscentia. Et licet diversae vires sint irascibilis et concupiscibilis, contemptus autem approprietur irascibili et concupiscentia concupiscibili, non tamen hoc est secundum intentionem concupiscentiae de qua hic loquimur: haec enim est generalis in omni vi; unde contemnens aliquid appetit propter quod aliud appetit, et habet irascibilis suam concupiscentiam et eodem modo rationabilis.
2. Et per hoc solvitur quod secundo obiectum est. Non enim hic loquimur de concupiscentia speciali, sed de generali. Illud etiam peccatum quod est secundum actum rationabilis, utpote infidelitas, in aliqua concupiscentia radicatur, sicut infra ostendetur.
3. Ad tertium dicendum quod cupiditas, de qua loquitur Augustinus, in libro De civitate Dei, aliquo modo est coarctata; ista autem, de qua hic loquimur, respondet generaliter voluntati perversae, quae in omnibus illis reperitur, sicut ipse determinat. Cupiditas enim est quaedam voluntas et laetitia quaedam voluntas et metus et tristitia similiter voluntates dicuntur. Unde concupiscentia generaliter in omnibus illis intelligitur. Sicut enim amor non rectus ab eodem dicitur commune illis quatuor, ita et concupiscentia erit generale in illis quatuor.
On this page