Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 2, C. 3

DE SUPERBIA VITAE.

ARTICULUS I.

Utrum concupiscentia laudis humanae sub superbia vitae contineatur.

Sequitur de superbia vitae, de qua quaeritur utrum concupiscentia laudis humanae sub ea contineatur.

Et videtur quod non. 1. Concupiscentia enim laudis humanae est concupiscentia boni exterioris: nihil enim videtur ita exterius sicut ipsa laus, quae in aliorum opinione et voluntate dependet ; sed superbia vitae est in qua concupiscitur bonum interius sive bonum proprium; ergo concupiscentia laudis humanae non debet sub ea contineri.

Quod autem contineatur, patet, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro Confessionum. Dicit enim quod praeter duo genera tentationum, scilicet concupiscentiae carnis et concupiscentiae oculorum, est "tertium genus tentationis", quo vult homo "timeri et amari ab hominibus", non propter Deum. Et ad hoc pertinet amor laudis, de quo dicit: "Qui laudari vultab hominibus, vituperante te, non defendetur ab hominibus, iudicante te, neceripietur, damnante te". Et ibidem dicitur: "Quid in hoc genere tentationis tibi, Domine, confiteor, nisi me delectari laudibus?" Ergo appetitus laudis inordinatus pertinet ad superbiam vitae.

b. Item, ad hoc facit quod appetitus huiusmodi laudis est ut homo videatur excellere in bonitate vel in scientia; quare appetitus excellentiae movet; ille autem ad superbiam vitae pertinet; ergo superbia vitae continet concupiscentiam laudis humanae.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod concupiscentia laudis humanae, licet sit boni exterioris, tamen in illo datur intelligi concupiscentia proprii boni, quae est excellentia, et ideo inanis gloria recte ad superbiam vitae reducitur.

ARTICULUS II

Qualiter velle timeri et velle laudari ad superbiam vitae reducantur.

Similiter quaeritur: Cum duplex sit libido, in eo scilicet quod est velle timeri et velle laudari ab hominibus, hae autem sunt oppositae affectiones, Qualiter ad unam radicem reducuntur, quae est superbia vitae?

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod velle timeri ab hominibus attestatur excellentiae: timor enim est potestatis, laus autem est excellentis scientiae vel bonitatis. Ratione ergo excellentiae, quae in utraque datur intelligi, utraque libido sive concupiscentia ad superbiam vitae reducitur.

ARTICULUS III

Utrum vana gloriatio de contemptu vanae gloriae ad superbiam vitae reducatur.

Similiter quaeritur de illo peccato quo aliquis gloriatur vane de contemptu ipsius vanae gloriae.

Cum enim gloriari de vana gloria per quamdam oppositionem se habeat ad gloriari de contemptu vanae gloriae, non videtur huiusmodi gloriatio ad superbiam vitae reduci, ad quam illa vana gloriatio reducitur: non enim videtur ibi esse delectatio in excellentia, sed in humiliatione.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet contemptus vanae gloriae opponatur vanae gloriationi, utrumque tamen potest esse materia vanae gloriationis, et, in quantum conveniunt ad vanam gloriationem, ad superbiam vitae reducuntur. Et licet contemptus vanae gloriae ponat humiliationem, potest tamen esse superbia vitae, cum in hoc gloriatur in se quod alios videtur excellere in humiliatione, et hoc est vane gloriari de contemptu vanae gloriae.

ARTICULUS IV

Utrum velle placere alteri inordinate ad superbiam vitae reducatur.

1. Item, aliquis vult placere alteri inordinate; sed placentia in altero est bonum exterius; ergo quaerit bonum exterius; non ergo tale peccatum ad superbiam vitae reducitur.

Contra. a. Dicit Augustinus quod huiusmodi peccatum ad superbiam vitae pertinet.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet favor ille sit extra illum qui quaerit illum favorem, dicitur tamen esse de bonis interioribus, quae sunt ipsius animi praeter coniunctionem ad bonum carnis et bonum mundi, et ideo ad superbiam vitae reducitur: quaeritur enim ibi quaedam excellentia ut magis ametur. Similiter etiam, cum aliquis intendit placere sibi de bonis quae habet vel habere videtur: hoc enim non est nisi quia aestimat apud se quod in illis bonis excellat vel quod illa aliquo modo habeat a se, et sic superbia vitae datur intelligi. Unde dicit Augustinus: "Habent tentationem periculosissimam sermo et facta, quae innotescunt hominibus ab amore laudis qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit mendicatasuffragia, et in eodem genere tentationis est aliudmalum, quo inanescunt qui placent sibi de se".

ARTICULUS V.

Quare haec radix peccatorum dicatur superbia vitae.

Ultimo quaeritur propter quid haec radix peccatorum non nominatur nomine concupiscentiae sicut et aliae duae, sed frequentius dicitur "superbia vitae".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet detur intelligi quaedam concupiscentia, quae dicitur ambitio saeculi sive ambitio potestatis, nominatur tamen amplius nomine superbiae ratione excellentiae quae quaeritur: superbire enim est super se quodam modo ire, hoc est supra statum debitum. Dicitur autem superbia vitae propter hoc quod intellectualis creaturae est proprium vitium superbia, cuius est per se vivere. Vel dicitur superbia vitae, quia in vita praesenti sunt bona, de quibus homo superbit, Iob 15, 20: "Cunctis diebus superbit impius et numerus annorum incertus est tyrannidis eius".

ARTICULUS VI.

Quare superbia vitae sit difficilioris amotionis aliis duabus.

Adhuc quaeritur de hac radice peccati propter quid est difficilioris amotionis aliis duabus.

Et quod ita sit, patet, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Est qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me, in hoc pene nulla est". Et dicitur Luc. 4, 7 quod "superbiapost omnes virtutes saevit", super illud: "Tuergo, si procidens" etc. Unde ultimo tentavit [diabolus] Dominum de superbia vitae. Et ideo dicit Ambrosius, loquens de superbia vitae: "Quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subruere, ambitio facit criminosos".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ista radix magis adhaeret ipsi animae ratione sui appetibilis. Quod enim ibi naturale est, ab anima est inseparabile; reliqua autem sunt separabilia, scilicet bonum mundi et bonum carnis. Et ideo, ablatis tentationibus aliis, restat ista tentatio difficilior ad evellendum, eo quod est de magis adhaerenti bono sumens originem.

PrevBack to TopNext