IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, Praeambulum
Expeditis aliis divisionibus peccati, restat de illa divisione determinare quae est: peccatum aliud in Deum, aliud in proximum, aliud in se ipsum. Alisiquando tamen non invenitur nisi bimembris divisio, scilicet peccatum aliud est in Deum, aliud in proximum. Peccatum autem in Deum dicitur impietas, peccatum vero in proximum iniquitas. Et potest sumi ex eo quod dicitur in I Reg. 2, 25: "Si peccaverit virin virum, placari poterit eiDeus, si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo" ? Dicendum est ergo primo de peccatis quae sunt in Deum immediate; secundo, de iis quae sunt in proximum; tertio, de quibusdam quae sunt ine se ipsum. Peccatum vero quod est in Deum aut est quo dehonoratur omnipotentia divinae maiestatis superstitione colendi aut in quo dehonoratur divina sapientia superstitione sciendi aut in quo dehonoratur divina bonitas perversitate male vivendi. Dicendum est ergo primo de iis in quibus dehonoratur omnipotentia divinae maiestatis. Hoc autem contingit dupliciter, in peccatis scilicet quibus prohibetur accessus ad cultum Dei et in peccatis illis quibus fit recessus ab ipso. Prohibetur autem accessus ad ipsum per idololatriam, per superstitionem Iudaeorum et per infidelitatem paganorum. Pagani autem sive Saraceni dicuntur illi qui nec Novum nec Vetus Testamentum recipiunt omnino, sed suis utuntur traditionibus, et, licet credant unum esse Deum nec adorent idola, non credunt incarnationem nec ea quae in lege Moysi continentur. Iudaei vero sunt qui Legem datam a Domino receperunt et unum Deum credunt creatorem et liberatorem, sed Novum Testamentum non recipiunt nec incarnationem Filii Dei credunt. Idololatrae vero dicuntur illi qui idola pro Deo adorant et non solum unum Deum credunt, sed plures, quos etiam Augustinus, in libro Contra quinque haereses, paganos vocat. Ibi enim sub duabus differentiis hae tres differentiae comprehenduntur: quidam enim dicuntur Iudaei, quidam pagani, utrobique autem notatur infidelitas.