IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, Praeambulum
Quia vero idololatrae maxime elongantur ratione eius quod creditur — recedunt enim ab eo quod primum est in Decalogo, sicut habetur Deuter. 6, 4: "Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deusunus est" ; et praemittitur in 5, 7: "Non habebis deos alienos in conspectu meo" etc. — ideo primo dicendum est de idololatria. Circa quam primo quaerendum est quid sit; secundo, de causa idololatriae; tertio, in quibus consistat idololatria; quarto, de effectu eius; quinto, de magnitudine peccati; sexto, de tempore et cessatione; septimo, utrum communicandum sit cum idololatris.