IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 1
QUID SIT IDOLOLATRIA.
ARTICULUS I
Utrum idololatria sit latria.
Ad primum sic: Dicitur idololatria latria idolis exhibita. Propter quod potest quaeri utrum idololatria sit latria.
Et videtur quod sic. 1. Latria enim "estcultus Deo debitus" ; sed talis cultus exhibetur idolis, sicut est in genuflexione, in sacrificiis et huiusmodi; ergo idololatria est latria.
2. Hoc etiam accipitur ex hoc quod dicit Isidorus: "Latriamsicut impia superbia seu hominum seu daemonum sibi exhiberi vel iubet vel cupit, ita piahumilitas vel hominumvel angelorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit". Ergo idololatria est latria.
Quod autem non sit latria, a. accipitur ex hoc quod latria est cultus Deo debitus et Deo exhibitus, sicut accipitur ex Glossa super illud: "Dominum Deumtuum adorabis et illi soli servies". Ergo idololatria non est latria, sed ei opposita.
b. Quod etiam argui potest ex hoc quod fides et infidelitas opponuntur; latria autem ad fidem pertinet, idololatria ad infidelitatem; ergo idololatria non est latria.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod latria dupliciter dicitur: proprie et communiter; proprie secundum quod dicitur cultus Deo debitus et Deo exhibitus, et secundum hunc modum latria opponitur idololatriae; secundum autem quod latria communiter dicit servitutem soli Deo debitam, idololatria latria potest dici, cum illa servitus idolis exhibetur.
ARTICULUS II.
Quid sit idolum.
Quaeritur etiam ratione illius partis, quae est idolis exhibitus, I. quid vocetur idolum, utrum omnis creatura, cui exhibetur divina veneratio, idolum dicatur.
Quod. videtur. a. Idololatria enim est omnis cultus divinus qui exhibetur creaturae; hoc autem non est nisi omnis creatura teneat rationem idoli; ergo unaquaeque creatura, cui exhibetur veneratio divina, idolum dicitur.
b. Item, Sap. 14, 12: "Initium fornicationis est exquisitio idolorum". Fornicationem autem dicit spiritualem; ergo exquisitio idolorum est initium fornicationis spiritualis; hoc autem non est nisi idolum pro creatura sumatur communiter, quam praeponit homo Deo; ergo omnis creatura, quam praeponit homo Deo, idolum dicitur.
c. Ad hoc facit quod dicit Apostolus quod "avaritia estidolorum servitus", sicut habetur ad Col. 3, 5; similiter dicitur I Reg. 15, 23: "Quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere". Hoc autem non videtur nisi idolum in communi ratione accipiatur.
Contra. 1. I ad Cor. 8, 4: "Scimus quia idolum nihil est in mundo", ubi dicit Glossa: "Inter creaturas mundi; materiam enimDeus formavit, sed stultitia hominum formam dedit". Ex quo patet quod non omnis creatura est idolum. Hoc idem habetur ab Isidoro, qui dicit idola esse simulacra rei existentis vel non existentis, quae ab homine sunt fabricata.
2. Similiter accipitur ex hoc quod dicitur Exod. 20, 4, ubi nos habemus: "Non facietis vobis sculptile", alia littera dicit: "Non facies idolum neque omnem similitudinem". " "Similitudo"autem dicitur rei existentis, "idolum"" autem dicitur "rei non existentis", sicut habetur I ad Cor. 8, 4 in Glossa. Sive ergo accipiatur idolum communiter sive appropriate, non dicetur omnis creatura, quae praeponitur vel aequiparatur Deo, idolum. Isidorus etiam dicit idolum esse "simulacrum, quod humana effigie est factum et consecratum".
II. Praeterea, ratione illius verbi quod dicitur I ad Cor. 8, 4, quaeritur utrum idolum sit aliquid vel nihil.
Et videtur quod nihil sit. a. " "Omnia"enim "per"Verbum "facta sunt"; idolum autem non est factum per Verbum". Ergo idolum nihil est.
b. Item, Isai. 44, 9: "Plastae idoli nihil sunt". Sed hoc non est nisi ratione ipsius idoli ; ergo idolum nihil est, sicut peccatores nihil dicuntur esse propter ipsum peccatum, Ezech. 28, 19: "Nihil factus es, et non eris in perpetuam".
Contra. 1. Sap. 14, 8: "Per manus quod fit idalum, maledictum est et ipsum etqui fecit illud". Cum ergo opus sit hominis, et opus hominis aliquid est, idolum aliquid est.
2. Item, idolum creatura est, sicut ibidem consequenter haberi potest, cum dicitur: "In idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in tentationes hominum". Hoc autem non esset nisi idolum esset creatura; ergo idolum est aliquid.
3. Item, si idolum dicitur nihil esse, ratione cuius formae dicitur nihil esse? Si enim dicatur ratione picturae aut figurae, aliquid dicetur esse; si ratione similitudinis, iterum aliquid dicetur esse: similitudo enim aliquid est, sive sit rei existentis sive rei quae tingitur esse ; simpliciter ergo dicetur idolum aliquid esse.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod idolum proprie dicitur simulacrum repraesentativum rei existentis vel rei fictae, et secundum hunc modum non omnis creatura, licet ei exhibeatur veneratio divina, idolum dicitur. Alio vero modo dicitur idolum similitudo tacta rei non existentis, et secundum hunc modum accipitur in Glossa I ad Cor. 8, 4 secundum unam expositionem, et sic dicit Origenes quod idolum est repraesentativum rei quae fingitur. Secundum autem quod nomen idololatriae communiter accipitur, ad omnem cultum, qui exhibetur creaturae vice Dei, extenditur nomen idoli. "Idolum enim deductum est ab eo quod est εἶδος", sicut dicit Isidorus, " εἶδοςautem formam dicit", ab idea tractam, sicut dicit Seneca ; idolum vero dicit defectum formae divinae materialiter ponendo formam aliquam existentem creatam vel ab homine factam, et sic posset extendi nomen idoli in intentione idololatriae, ut non tantum dicatur idololatria, cum simulacra coluntur, sed cum creaturae loco Creatoris divino cultu honorantur.
Si tamen idolum proprie accipitur pro simulacris, "avaritia" dicitur "idolorum servitus" per quamdam similitudinem: sicut enim idololatra servit idolo, ita avarus pecuniae. Et similiter dicitur contumacia inobedientiae quasi idololatria propter peccati enormitatem. Qui enim inobediens est Deo, servitutem, quam debet Deo, abnegat; abnegans autem servitutem, quam debet Deo, recedit a cultu Dei, et sic quoad hoc convenit cum idololatra, licet non sit tanta sceleris enormitas.
II. Ad id vero quod obicitur utrum idolum sit aliquid aut nihil, respondendum est quod esse nihil dicitur multipliciter: vel ex privatione debiti finis, et secundum hunc modum "idolum nihil est", sicut et peccatum, sed in hoc est differentia, quia in peccato per se privatur debitus finis, in idolo vero est occasio privationis. — Dicitur etiam idolum nihil esse ratione detectus formae, quae aestimatur esse in ipsa materia tamquam movens in moto: aestimatur enim quod "idolum sit persona subsistens ex simulacro et spiritu praesidente", et non est ibi, secundum quod diciture Habac. 2, 19: "Ecce coopertusest auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius". — Dicitur etiam idolum nihil esse ratione rei ad cuius imitationem excogitatur, et sic accipitur in Exod. 20, 4 in Glossa. Ex defectu ergo finis et formae, quae est in ratione moventis, et termini dicitur nihil esse. Si vero consideretur secundum esse materiale vel secundum esse formale quod est ex artificio, dicetur idolum aliquid esse.