Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 2

DE CAUSA IDOLOLATRLAE.

Secundo quaeritur de causa idololatriae. Circa quod quaeritur utrum aliquis ratione utens possit moveri ad idololatriam sive moveatur.

Et videtur quod non. 1. De impressionibus enim naturae est Deum esse, et non tantum quod Deus sit, sed etiam quod unus sit et quod non habeat principium, sed sit aliorum principium. Cum ergo hoc sit impressum rationi secundum naturam, nullum potest esse motivum ut credat multitudinem deorum, ut de hoc quod est ab alio, credat esse Deum; sed hoc est in idololatria; ergo elongatum est ab homine utente ratione ut cadat in peccatum idololatriae.

2. Item, sicut dicit Anselmus, illud dicitur esse Deus et est, quo melius nihil excogitari potest nec etiam quo potest excogitari potentius; non deerit ergo omnipotentia, in quo asseritur divinitas. In idolo autem nullatenus ponitur omnipotentia; ergo nec divinitas; non ergo homo utens ratione incidit in idololatriam.

3. Praeterea, si honor divinus exhibebatur idolis, aut hoc fuit propter idola aut propter spiritus praesidentes in idolis per operationem. Non propter ipsa idola, cum nihil virtutis habeant de se et facta sint ab homine; faciens autem facto plus est honorandus et potens impotente; nullatenus ergo exhibendus erat honor divinus idolis propter se. Praeterea, nulla utilitas est exhibere honorem non intelligenti; idolum autem nihil cognitionis habuit: ergo nec honor ei exhibendus erat, quanto magis nec honor divinus. — Si vero propter spiritus praesidentes, aut illi sunt boni spiritus aut mali. Si boni spiritus et creati, nullatenus honor, soli omnipotenti Deo debitus, ab eis affectaretur, cum sine iniuria illis dari non possit; si autem affectarent, iam boni non essent: essent enim infideles et iniqui; infideles quidem, quia Deum creatorem suum debito honore defraudarent, iniqui autem eo quod ius alienum usurparent. Si vero fiat eis exhibitio honoris divini cum displicentia eorum, offenderentur ergo potius huiusmodi honoribus quam placarentur; non ergo ab iis oporteret exspectare beneficia pro huiusmodi honoribus, sed magis poenam. — Si vero spiritus praesidentes sunt mali, a malis autem non sunt exspectanda bona, pro bonis autem accipiendis aut malis amovendis exhibentur huiusmodi honores: non ergo exhibendi sunt malis spiritibus. Praeterea, malis spiritibus non sunt exhibendi huiusmodi honores: cultus enim isti sunt cultus sanctitatis; cultus autem sanctitatis ab eis dissonant nec aliquod boni possunt nisi permissi; unde Augustinus, II De civitate Dei: "Sicut ipsi mali homines in terra, sic etiam illi non omnia, quae volunt, facere possunt nisi quantum illius ordinatione sinuntur cuius plene iudicia nemo comprehendit, iuste nemo reprehendit". Restat ergo quod malis spiritibus non est exhibendus honor divinus; ergo nullatenus esset idololatria, quia nec ratione idolorum in se nec ratione spirituum praesidentium.

4. Praeterea, arguit sic Augustinus, in libro De civitate Dei: "Romana virtustheatricas artes reprobaveratet qui se in illis exercebant, civilibushonoribus privabantur; dii autem exigebant a suis cultoribus ritus theatricos". Ergo et ipsi erant reprobandi. "Qua enim fronte theatricae turpitudinis notatur actor, si adoratur exactor? Non ergo dii illi sunt honorandi". Ergo nec debet esse idololatria.

5. Praeterea, sic arguit: "Graeci proponunt: si dii tales colendi sunt, profecto tales homines honorandi sunt; assumunt autem Romani: sed nullo modo tales homines sunt honorandi; concludunt ergo christiani: nullo modo ergo tales dii sunt colendi".

6. Hoc etiam removere debet idololatriam quod spiritus praesidentes immunda volunt sibi offerri, sicut "talpas et vespertiliones" et huiusmodi animalia immunda; sed non est ponendum esse Deum qui in immunditiis delectatur; non ergo spiritus praesidentes idolis deos esse est ponendum.

7. Praeterea, ipsa pluralitas deorum ostendit evacuationem. In segetibus enim plures deas esse ponebant: "dum enim semina erant sub terra, deam Seiamesse dicebant; cum autemessent super terram et facerent segetem, deam Segetiam; frumentis autem collectis atque reconditis deam Tutilinamesse dicebant", et ita de aliis rebus. Maior autem est virtus in uno quam in pluribus: plus enim potest virtus unita quam multiplicata ; ergo unum esse Deum ponendum est.

E contra. a. Motivum ad culturam spirituum praesidentium in idolis potuit esse quod sanare laesiones corporum credebantur, dum ab eis cessabant, et sedare turbationes rerum humanarum, dum non concitabant. Praeterea, praedicebant hominibus mala sive bona quae futura erant; praescire autem iutura cum certitudine divinum est; ex quo in eis divinam esse virtutem suspicabantur. Adiungitur etiam mirificentia operum occultorum naturalium, quae mirabilia videbantur - miracula autem facere auctoritate solius Dei est — sicut contigit in miraculis Magorum. Sic ergo propter sanationes laesorum et liberationes oppressurum, quae credebantur, bonitas divina in eis asserebatur, propter praedictionem futurorum sapientia divina, propter operationem mirabilium potentia divina. — Sed in omnibus istis non fuit necessaria ratiocinatio, immo falsa aestimatio. Non enim sanabant infirmos nec liberabant oppressos, sed a nocumento desistebant ut illuderent, futura coniciendo praedicebant et aliquotiens fallendo, occulta naturae operando, non res super naturam virtute iaciendo. Unde propter ista nullatenus ponendum erat istos deos esse et eis divinus cultus nullatenus erat exhibendus.

[Solutio]: 1. Ad id autem quod obicitur quod nulla potuit esse causa propter quam homo utens ratione incideret in idololatriam: dicendum quod hoc verum est, si ratio sequeretur inclinationem naturae secundum se ipsam, sed, quia sequebatur inclinationem naturae corruptae, ratione corruptionis ideo contingebat ipsum in idololatriam incidere.

2. Ad secundum dicendum quod, licet homo ponat Deum esse summe bonum, summe potentem, summe sapientem — haec autem non conveniunt idolo vel spiritui in idolo praesidenti — nihilominus tamen ratio humana respiciens ad effectum, et non universaliter, sed particulariter, et per hoc decepta, incidit in idololatriam.

3. Ad tertium dicendum quod, si homo pertractaret secundum rationem rectam, inveniret Creatorem et Gubernatorem esse colendum, creaturis vero nullatenus cultum divinum esse exhibendum, secundum quod dicitur Sap. 13, 3-5: "Si speciererum delectati, deos putaverunt, quanto magis dominator eorum speciosior est? Speciei generatorhaec omnia constituit. Aut si virtutem et operam eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec omnia constituit, fortior est illis. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit eorum Creator videri." Sed quia respiciebant in aliquibus necessitatibus ad aliquam virtutem adiutricem, secundum quod aestimabant, nec elevabant intellectum ad summam causam, a qua est omne adiutorium et universaliter esse et bonum, ideo in idololatriam et superstitionem incidebant.

4—7. Similiter dicendum est ad alia. Idololatria enim ex multis originem duxit, sicut habetur in libro Sapientiae.

PrevBack to TopNext