Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 3

IN QUIBUS CONSISTAT IDOLOLATRIA.

Tertio quaeritur in quibus consistat idololatria.

1. Potest enim quaeri utrum aliquis possit aliquam creaturam colere ut Deum et adorare sine peccato.

Quod videtur. 1. Potest enim esse quod aliquis nihil audivit de Deo, et natus inter idololatras, videt adorari idola et creaturas; videtur quod ista ignorantia sit invincibilis, cum nullatenus habeat a quo possit addiscere. Unde Augustinus: "Ille non suo vitio ignorat; ideo enim ignorat, quia non fuit a quo disceret, nec ex rumore comperit opinionem doctrinae, et ideo immunis est a condemnatione". Talis ergo non peccat, cum nullus peccet in eo quod vitare non potest.

Contra. a. Cognitio quod Deus sit naturaliter insita est menti ; nullus ergo excusatur ab ignorantia Dei.

b. Item, in Psalmo dicitur: "Scitote quoniam Dominus ipse est Deus" etc. Si ergo quilibet ingrediatur ad considerationem sui, inveniet illum esse Deum, qui est universorum factor et creator; ergo ignorantia eius neminem excusabit.

II. Item, potest quaeri, si nullus potest colere sine peccato, utrum possit adorare sine peccato.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur in Glossa, super illud Exod. 20, 5: "Non adorabis neque coles", Glossa: "Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, tormentis victus".

2. Praeterea, de B. Ignatio legitur quod potuit induci ad incendendum thura idolis, sed nullo modo volebat Christum negare. Restat ergo quod aliquis potest sine peccato adorare idola.

Contra. a. Exod. 20, 5 dicitur: "Non adorabis neque coles", ubi prohibetur adoratio, et dicit Glossa: "Utrumque resecat, ut nec affectu colas nec speciem adores". Ergo non potest fieri adoratio idolorum sine peccato idololatriae.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod huiusmodi ignorantia non est invincibilis: unde non excusat a peccato. Licet enim non possit habere doctorem hominem, cum nullus sit ibi fidelis, potest tamen habere Spiritum Sanctum intus docentem: "Unctio enim docet de omnibus", sicut habetur I Ioan. 2, 27, si ipse faciat quod in se est. Praeterea, usu rationis potest duci ad "invisibilia Dei per ea quae conspiciuntur intellecta a creatura", sicut dicitur ad Rom. 1, 20.

[Ad obiecta]: 1. Et sic intelligendum est quod dicit Augustinus quod ille non est culpandus qui a quo disceret non invenit, si ignoret.

II. 1. Ad secundum vero dicendum quod cultus divini nullatenus attribuendi sunt creaturae propter se; unde nec est adorare idola vel creaturas adoratione, quae est latria, sine peccato: adoratio enim importat actum exteriorem procedentem a voluntate aliquo modo. Unde quod dicitur in Exodo in Glossa quod "aliquis invitus potest adorare idola", intelligendum est de illo quem metus induxit; ille autem, quem metus induxit, ex voluntate quodam modo facit, licet non absoluta ; per tormenta autem nullus inducendus est ad faciendum contrarium honorificentiae divinae.

2. A d id quod dicitur de B. Ignatio, dicendum est quod non adoravit idola, sed coram idolis existens, thura Deo incendebat, sicut B. Thomas Apostolus et alii sancti, ante idola ducti, protestabantur se adorare Deum, non idola, et hoc patuit in idolorum destructione.

III. Item, potest quaeri utrum aliquis salva fide cordis, in qua nullatenus creditur de idolo quod sit Deus, possit ore confiteri de idolo quod sit Deus, sine peccato.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Augustinus: "Lingua non facit reum, sed rea mens". Sed iste non videtur habere mentem ream, cum recte credat; non ergo dicendus est reus.

Contrarium videtur. a. Ad Rom. 10, 10: "Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem". Si ergo aliquis confiteatur ore cuius contrarium credit, ad damnationem sui confitetur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod huiusmodi confessio non potest fieri sine peccato. Unde dicitur in Glossa ad Rom. 10, 10: "Pene omnes qui Christum coram persecutoribus negaverunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt, et tamenore non confitendo perierunt nisi illi qui poenitentia revixerunt". Et iterum: "Nihil prodest hoc essein corde quod verum est, si hoc dicitur vocequod falsum est, quia veritas et est credenda etdicenda".

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod dicit Augustinus quod "lingua non facit reum, sed rea mens", dicendum quod hic est mens rea, ex qua procedit "mendacium in doctrina religionis".

IV. Deinde quaeritur si homo potest exhibere sine peccato reverentiam corporalem creaturae, quae Deo debetur.

Quod videtur, 1. eo quod genuflexiones fiunt coram praelatis ecclesiasticis et saecularibus.

Sed. videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur Isai. 45, 24: "Mihi curvabitur omne genu, et iurabit mihi omnis lingua" ; et ad Rom. 14, 11, ubi habetur simile. b. Similiter dicitur Esther 3, 2 de Mardochaeo, qui nolebat genu flectere coram Aman: "Timuit enim ne honorem Dei transferret ad hominem". Et dicit Origenes: "Genu flectere est cuncta esse subiecta et cultui Dei obedire". — Quod autem genuflexio ad cultum Dei pertineat, patet, per hoc quod dicitur ad Philipp. 2, 9-10: "Donavit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est reverentia, soli Deo debita, creaturae exhibenda; haec autem est de genuflexione cordis, sicut dicitur II Paral. ultimo: "Et nunc flecto genua cordis mei". Si vero fit sermo de genuflexione corporali, aut illa est quoad utrumque genu, et illa non est exhibenda creaturae propter se, sed exhibendo Deo reverentiam in creatura; alicubi tamen consuetudo potest excusare. Si vero fiat quoad unum genu genuflexio, hoc modo convenit creaturae rationali, cui exhibetur reverentia. Similiter, licet prostratio fiat principaliter Deo, tamen, sicut habetur in Veteri Testamento, in reverentiam hominum exhibebatur.

V. Item, cum idololatria fiat in adoratione idolorum, sicut habetur Isai. 44, 9, potest quaeri utrum factores imaginum vel qui procurant facturam earumdem peccent peccato idololatriae vel peccato consimili.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Deuter. 4, 15-16: "Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est vobis Dominusde medio ignis, ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi aut feminae" etc.; et dicitur Deuter. 5, 8: "Non facies tibi imaginem aut sculptile sive similitudinem" etc. Per quod designatur quod facientes huiusmodi peccant et faciunt contra primum praeceptum; sed facere contra primum praeceptum est peccatum idololatriae; ergo hoc est peccatum idololatriae.

2. Similiter de procurantibus habetur Isai. 46, 6: "Qui confertis aurum de sacco et argentum de statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum". Procurare ergo ut fiant imagines huiusmodi est peccatum idololatriae.

Contra. a. Ecclesia concedit facturam imaginum et eas in ecclesia collocat; hoc autem non esset, si speciem idololatriae praetenderent.

b. Praeterea, dicit Ioannes Damascenus: "Honor imaginis ad prototypum pervenit; prototypum autem est quod imaginatur, ex quo derivatur quod fit". Et iterum: "Dei Genitricis imaginis non materiam, sed figuram, adoramus; honor enim qui est ad ipsam, ad eumqui ex ipsa incarnatus est, reducitur". Si ergo honorationes imaginum conceduntur, et iacturae per consequens earum conceduntur.

c. Item, in Exodo dixit Dominus ad Moysen quod faceret cherubim obumbrantia propitiatorium ; si ergo hoc concedebatur in Veteri Testamento ut fierent imagines etiam rerum incorporearum, multo fortius in Novo Testamento conceditur usus imaginum rerum corporearum, et ita per consequens factura imaginum.

VI. Huius etiam gratia quaeritur utrum similiter ante adventum Christi potuerunt sine peccato fieri imagines rerum sacrarum sicut et modo fiunt.

Et videtur quod sic. 1. Quod enim pertinet ad cultum Dei vel honorem sanctorum est morale; sed facere huiusmodi imagines et honorare ad cultum deiformem pertinet; ergo est morale; moralia autem non variantur; si ergo modo fiunt sine peccato, tunc potuerunt fieri sine peccato.

Contra. a. "Deus infigurabilis est; infigurabilis autem rei quis potest facere imaginem?" Et ideo dicit Damascenus: "Insipientiae summae et impietatis estfigurare Deum. Hinc etiamin Veteri Testamento non erat assuetusimaginum usus. Quia vero Deus factus est homo propter nostram salutem et vere perambulavit terram, passus est, crucifixus est, excogitaverunt Patres velut quosdam triumphos in imaginibus exscribere ad velocem memoriam". Sic ergo in Novo Testamento concessae sunt imagines. Dicit etiam Damascenus: "Accepimus Lucam Evangelistampinxisse Dominum et Matrem eius". Ex quibus et aliis pluribus exemplis arguitur quod licitus est usus imaginum in Ecclesia.

[Solutio]: V. Ad quod dicendum quod facere imagines duplici potest fieri intentione: vel ut adorentur pro Deo, et hoc modo idololatrae aliqui adorabant imagines; vel ut adorentur spiritus praesidentes in idolis, et secundum hunc modum idololatria est. Unde Damascenus: "Graecorum sculptilia, quae daemonum erant imaginationes, abiectibilia et detestabilia existunt". Si vero fiant imagines rerum sanctarum intentione honorandi res sacras et principaliter Deum colendi, qui est auctor sanctificationis, secundum hoc facere imagines vel procurare non est peccatum nisi admisceatur aliqua alia intentio perversa.

[Ad obiecta]: 1-2. Illud autem quod obiectum est intelligitur de factura imaginum secundum intentionem idololatriae. Additur etiam quod ipsius Dei secundum divinitatem nulla est facienda imago; unde peccant qui sub imagine volunt repraesentare Trinitatem in unitate, ut sic adoretur.

VI. In Veteri etiam Testamento prohibita fuit factura imaginum, ne vice Dei fieret veneratio: proni autem erant Iudaei ad idololatriam, sicut patet ex Sacra Scriptura, tum quia multum sensuales erant, tum quia inter gentes conversabantur. Quod autem in Veteri Testamento fiebant imagines Cherubim, hoc fuit propter hoc quia angeli apparuerunt in corporalibus creaturis subiectis, non ut crederetur ipsos angelos esse corporeas creaturas. Nullatenus autem concedebantur imagines, quales idololatrae faciebant et colebant, ne creatura pro Deo coleretur. In Ecclesia autem modo imagines conceduntur rerum sacrarum, utpote ipsius Christi hominis, in memoriam Verbi pro nobis immolati, ipsius etiam crucifixi, in memoriam ipsius Redemptoris, qui pro nobis est passus, ut qui Scripturas non intelligunt, librum habeant in quo respiciant. Unde Damascenus: "Quianon omnes noscunt litteras neque lectioni vacant, Patres excogitaverunt velut quosdam triumphos in imaginibus exscribere ad velocem memoriam. Non secundum mentem habentes Domini passionem, imaginis Christicrucifixionem videntes et salutaris passionis in rememorationemvenientes, procidentes adoramus non materiam, sed imaginatum".

1. Ad obiectum autem quod colere Deum et id quod pertinet ad culturam eius est morale: dicendum est quod quaedam sunt simpliciter moralia secundum omne tempus, sicut credere et diligere Deum et adorare, quae, ad cultum Dei pertinentia, secundum omne tempus sunt exhibenda; adorare vero mediantibus imaginibus est morale, sed non secundum omne tempus. Dico autem adorare Christum illa adoratione quae dicitur hyperdulia, quae ad humanam naturam ipsius pertinet.

VII. Adhuc etiam quaeritur utrum aliquis possit simulare se adorare creaturam sine peccato.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicit Hieronymus: "Utilem simulationem et in tempore assumendam Iehu regis Israel nos doceat exemplum, qui non potuisset interficere sacerdotes Baal nisi finxisset seidolum velle colere, dicens: "Congregate mihi omnes sacerdotes Baal; Achab servivit ei in paucis, ego serviam ei in multis"". Ex verbo ergo Hieronymi possumus elicere quod aliquis potest sine peccato mortali simulare se adorare creaturam.

2. Videtur etiam ex hoc quod commendatur a Domino in hoc quod destruxit sacerdotes Baal.

Contra. a. Simulatio huiusmodi est illicita: aut enim est verbo aut in tacto. Si verbo, erat ibi mendacium; mendacium autem in iis quae sunt religionis est mortale peccatum. Si autem in facto, exemplum poterat esse aliis perditionis; scandalum autem est dictum vel factum occasionem praebens ruinae ; utroque ergo modo peccavit.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet Iehu simulasset se adorare idola, non tamen ex hoc erat idololatra. Est enim simulatio verbo, et talis non pertinet ad genus idololatriae, sed ad genus mendacii; et quia non fuit principaliter in intentione fallendi, sed malum idololatriae illius tollendi, ideo non dicebatur simpliciter mendacium; nihilominus tamen peccavit sic dicendo, sed ipsa intentio tanti boni minuit ipsam simulationem; nec fuit aliis occasio ruinae spiritualis, immo declaratio magni mali quod latebat.

a. Ad id autem quod dicitur esse mendacium in iis quae pertinent ad religionem: dicendum quod tunc dicitur esse mendacium in iis quae pertinent ad religionem, cum fit intentione fallendi, hoc est ut credatur quod non est credendum in doctrina religionis, sicut est de haeresiarcha, qui mentitur ut alios ad errorem pertrahat.

2. Quod autem dicitur Dominus commendasse Iehu, hoc fuit in destructione Baal et idololatrarum, non quod in omnibus placuerit, sicut etiam ibidem ostenditur.

PrevBack to TopNext