IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 4
DE EFFECTU IDOLOLATRIAE.
1. Dicitur enim Sap. 14, 27: "Infandorum idolorum culturamali omnis causa est et initium et finis". Sed hoc qualiter potest esse, cum causa efficiens differat a finali et principium a fine?
2. Item, ad Rom. 1, 23—24 dicitur: "Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis". Ergo idololatria causa fuit peccati contra naturam ; sed hoc qualiter, cum maxime distent peccatum spirituale, quod est infidelitatis, et peccatum carnale, quod est luxuriae, et maxime eius quae est contra naturam ?
[solutio]: Ad quod dicendum quod idololatria dicitur esse "causa omnis mali" per occasionem, non essentialiter. Non enim necesse est peccantem peccato idololatriae cadere in alia genera peccatorum; sed si in tantum desipit ratio humana ut creaturam pro Creatore colat, verisimile est ut in aliis desipiat, in quibus propter delectationem alicuius boni mutabilis contemnitur maiestas Dei praecipientis.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod idololatria est causa, initium et finis omnis mali: dicendum est quod ex alia et alia causa dicitur esse causa, initium et finis. Initium enim dicitur, quia ab illo peccato facta est inchoatio malorum in ipsis gentilibus; "causa" vero, quia disponebat magnitudo illius erroris ad corruptionem erroris in aliis generibus peccatorum ; "finis" vero, quia propter hoc ut placerent spiritibus in idolis praesidentibus et ab eis impetrarent, secundum quod credebant, plurima mala perpetrabant.
2. Ad ultimum dicendum quod peccatum idololatriae causa est sive occasio peccati contra naturam, ut notetur quod ad deordinationem hominis respectu naturae universalis sequatur deordinatio voluntatis humanae respectu naturae particularis. Et est illud peccatum "non tantum peccatum, sed poena peccati", et ideo dicitur quod "Deus tradidit easin reprobum sensum", id est "permisit tradi". In quantum enim est peccatum, est a mala voluntate hominis; in quantum autem est poena, est a Deo, et recte punitur in illo, ut ex hoc intelligat enormitatem sui peccati. Si enim tanta enormitas est facere contra naturam propriam, quanto magis est enormitas facere contra naturam increatam, a qua est principium esse humani.