Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 5

DE MAGNITUDINE PECCATI IDOLOLATRIAE.

Quinto quaeritur de magnitudine huius peccati et comparatione. Et primo videtur quod sit maximum peccatum simpliciter; secundo, quod sit maius comparatione quorumdam peccatorum.

I. Quod autem sit maximum, videtur, a. per hoc quod dicitur Levit. 15, 25-31 de muliere patiente fluxum sanguinis, Glossa: "Omne peccatum est immunditia animae, sed idololatria maxime". Quare idololatria est maximum peccatum.

b. Item, Ezech. 22, 3: "Quaefecit idola", Glossa: "Idololatria quasi maxima exprobratur".

c. Item, Deuter. 17, 2: "Cum repertifuerint apud te", Glossa: "Lex errorem et idololatriam maxime detestatur; maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturae". Ex quibus videtur quod est maximum.

d. Quod etiam videtur Thren. 1, 8: "Peccatum peccavit Ierusalem", Glossa: "Causa tantae miseriae demonstrat peccatum singulare, quo retento omnia retinentur et quo absente omnia dimittuntur; hoc autem est incredulitas: ex incredulitate enim Deum semper exacerbaverunt, idola coluerunt, in Christum credere noluerunt". Videtur ergo quod peccatum idololatriae sit maximum.

e. Ratio etiam docet illud. Cum enim peccatum sit spreto incommutabili bono adhaerere commutabilibus, sed inter commutabilia bona idolum est maxime elongatum a bono incommutabili: unde et "nihil" dicitur esse in Scriptura ; ergo adhaerere illi est maximum peccatum.

Contra. 1. De isto peccato non legitur quod sit irremissibile "hic et in futuro", de peccato autem in Spiritum Sanctum legitur ; quod autem non remittitur "hic neque in futura" maius est; ergo etc.

2. Item, super illud: "Nolite exaltare cornu", Glossa: "Maximum est vitium excusationis; nam quasi cornuerigit qui per alios peccata sua nititur excusare". Restat ergo quod peccatum idololatriae non est maximum: quod enim per superabundantiam dicitur, uni soli convenit.

II. Item, potest quaeri utrum peccatum idololatriae sit maius peccato schismatis.

Et videtur quod sic. a. Idololatria enim est detectus fidei simpliciter, schisma vero fidem ponit, in hoc tamen deficit a fide simpliciter quod non adhaeret unitati Ecclesiae catholicae; ergo maius est peccatum idololatriae quam schismatis.

b. Item, Augustinus, Contra Faustum: "Schisma est eademopinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationisdelectari discidio". Ex quo patet quod minus est peccatum schismatis quam idololatriae.

Contra. 1. Dicit Augustinus, Contra Faustum: "Vos longe paganis estis deteriores, quia illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colendanon sunt: sunt enim idola, et ad salutemnihil sunt; et qui colit arborem, non arando, sed adorando, non id colit quod nusquamest, sed quodnon ita colendum est. Vos autem ea colitis quae omnino non sunt, sed vestrarum fabularum vanitate tinguntur. Et ideo propinquiores essetis verae pietati, si saltem pagani essetis". Sed illi Manichaei schismatici erant, de quorum numero erat Faustus, et haeretici similiter; ergo deterius est schisma cum haeresi quam sit idololatria.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod peccatum idololatriae maximum est, eo quod maxime opponitur rectitudini fidei: destruit enim totaliter primum quod est in fide, scilicet credulitatem Dei omnipotentis, creatoris caeli et terrae.

[Ad obiecta.]: 1—2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod aliquod peccatum dicitur maius alio vel propter genus ipsius actus, et secundum hoc dicitur idololatria esse maior; vel propter circumstantiam actus, cum scilicet scienter et ex industria peccat, et secundum hoc peccatum in Spiritum Sanctum dicitur maius peccatum; vel propter privationem remedii contra peccatum, et secundum illum modum dicitur peccatum excusationis maximum sive impoenitentiae. — Et per hoc solvuntur ea quae obiecta sunt in contrarium.

II. 1. Ad hoc vero quod obicitur de schismate vel haeresi Manichaeorum, dicendum est quod, licet in pluribus communicarent cum fide catholica, in hoc tamen remotiores erant a doctrina christianae religionis quam pagani, qui colebant idola, quod figmenta quaedam excogitabant, sicut narratur in libro Contra epistolam Fundamenti, et illa venerabantur quae nullatenus in rerum natura reperiebantur; non sic autem pagani, qui res creatas vel factas venerabantur. Si autem tantum esset ibi schisma, minus elongarentur a doctrina religionis christianae quam idololatrae.

PrevBack to TopNext