IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 10
UTRUM HVPOCRISIS SIT PECCATUM IRREMEDIABILE.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur "Iob" 36, 13: Simulatores et callidi, Glossa Gregorii: "Ante iudicem de ignorantia excusationem habere non possunt, quia, dum ante oculos hominum modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi testimonio sunt quod bene vivere non ignorant". Peccant ergo scienter; sed tale peccatum dicitur in Spiritum Sanctum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod dupliciter potest dici aliquis peccare scienter. Uno modo, cum scilicet peccat ut ex industria impugnet agnitam veritatem, sicut faciunt haeresiarchae, et sic peccatum in Spiritum Sanctum est. Alio modo, scilicet cum quis cogitet bonum et tamen facit contra illud ex quadam infirmitate vel pronitate, et sic non dicitur peccatum in Spiritum. Sanctum: spiritus enim ex coniunctione eius ad carnem corruptam habet quamdam infirmitatem, qua inclinatur ad peccata spiritualia, sicut ad appetitum laudis et huiusmodi, sicut ipsa caro pronitatem habet ad carnalia peccata.