Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 11

DE FRUCTIBUS HVPOCRITARUM PER QUOS COGNOSCUNTUR.

Undecimo quaeritur de fructibus hypocritarum, per quos cognoscuntur, Matth. 7, 16: "A fructibus eorum cognoscetis eos".

1. Constat quod fructus dicuntur opera; sed non potest dici quod ab operibus interioribus cognoscantur, quoniam illa non sunt nobis manifesta; si ab exterioribus, ad hoc obicitur quoniam illa opera exteriora bona sunt; ergo attestantur, quantum est in se, prout videntur a nobis, bonae intentioni, quoniam intentio dicitur arbor et opus sicut fructus, et ita ex operibus exterioribus non potest cognosci eorum malitia.

[Solutio]: Dicendum quod ibi est duplex arbor sive duplex intentio vel voluntas et similiter duplex fructus. Una est intentio vel voluntas generalis faciendi bonum in genere, et huiusmodi fructus sunt opera exteriora bona in genere, et ab iis non potest cognosci eius malitia. Alia est arbor sive intentio specialis, qua scilicet vult videri bonus propter favorem humanum vel quaestum temporalem vel laudem humanam. Fructus vero, quos principaliter isto modo appetit, sunt favor humanus, quaestus temporalis, laus humana. Et dicuntur fructus a frui, quoniam istis principaliter intendit frui; et ab istis cognoscitur eius malitia, quoniam postquam istos fructus consecutus fuerit vel etiam si videat se non posse consequi, tunc cessat ab operibus exterioribus. Unde Augustinus, super illud Matth.: "A fructibus eorum" etc: "Cum coeperintaliquibus tentationibusilla subtrahi, quae isto velamine sunt consecuti vel consequicupiunt, tunc incipit apparere utrum fuerit lupus vel ovis".

PrevBack to TopNext