Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 9

DE DETESTATIONE PECCATI HVPOCRISIS.

Nono quaeritur de detestatione istius peccati.

Quaeritur enim quare tantum Dominus detestatur hoc peccatum in Evangelio magis quam aliud: tantam enim poenam comminatur pro ipso sive totiens.

[Solutio]: Ad quod responderi potest quod una potest esse ratio ut in hoc denotetur quanta fuerit vel futura est detestatio Antichristi, qui maxime per hypocrisim decipiet, Iob 34, 30: "Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi". Alia est, quia illi Pharisaei et Scribae, quibus Dominus loquebatur, plurimum erant hypocritae. Tertia est, quia hypocrita contrarius est operi divino. Sicut enim dicitur in Enchiridion: "Dominus malum ordinat in bonum" ; hypocrita autem bonum opus deformat per malam intentionem et quasi convertit in vitium. Unde Rabanus: "Dum ieiunant, orant, eleemosynam dant, non sunt fructus eorum, quia pro vitio eis reputantur". Item, alia ratio est, quia contrarius est toti Trinitati. Contrarius enim est Patri, usurpans gloriam quae ei debetur, Isai. 42, 8: "Gloriam meam alteri non dabo" ; per appropriationem enim attribuitur gloria Patri, Iob 31, 27-28: "Si osculatus sunt manum meam, quae est iniquitas maximaet negatio contra Deum altissimum". Contrarius est Filio, qui est "veritas et vita" ; quid enim aliud est hypocrisis nisi falsa vita, apparens bona et existens mala? Contrarius est Spiritui Sancto, cui attribuitur bonitas, quia abutitur bonitate et opere bono.

PrevBack to TopNext