IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, Praeambulum
Completo tractatu de hypocrisi, adiungendum est de simonia, quae est etiam in iniuriam gratiae Spiritus Sancti. Circa quam primo considerandum est de nomine; secundo, quid sit; tertio, quibus modis contrahatur; quarto, de materialibus eius differentiis; quinto, de poena simoniae; sexto, de casibus in quibus potest dubitari utrum committatur simonia; septimo, de satisfactione.