III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 5
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 5
UTRUM PER CHRISTUM SIMUS PRAEDESTINATI.
Ulterius est quaestio utrum per Christum simus praedestinati, hoc est quaerere utrum ipse sit causa effectiva vel exemplaris vel finalis nostrae praedestinationis.
Ad primum videtur quod sic: a. Nam ad Ephes. 1, 5: "Praedestinavit nos in adoptionemfiliorum per Iesum Christum". Ergo praedestinatio Iesu Christi est causa nostrae praedestinationis.
b. Item, resurrectio sua est causa nostrae resurrectionis ; ergo, cum praedestinatio respiciat gloriam resurrectionis finaliter, praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis.
c. Item, ordo est in praedestinatione; ordo autem talis est in praedestinatione, quod probatur Iob 38, 33: "Numquid nosti ordinem caeli?" Glossa: " "Ordinem caeli"nosse est supernarum dispositionum occultas praedestinationesvidere". Ergo praedestinationes ordinem habent.
d. Item, ad Rom. 8, 29: "Quos praedestinavit" et "praescivit conformes fieri imagini Filii sui". Ergo praedestinatio est conformitatis imaginis Filii; cum ergo prius sit imago quam illud quod ad imaginem est, si imago Filii intransitive est ipse Christus praedestinatus, praedestinatio Christi prior erit nostra praedestinatione et sicut imago ad illud quod est ad imaginem; ergo sicut exemplar.
e. Item, Augustinus, in libro De praedestinatione sanctorum, dicit: "Praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis est Christus Iesus". Ergo se habet sicut causa manifestativa ad nostram praedestinationem.
f. Item, ad Ephes. 4, 10: "Ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia" ; ergo Christus est finis omnium. Sed quae est comparatio praedestinati ad praedestinatum, eadem est comparatio praedestinationis ad praedestinationem. Si ergo Christus est finis omnium praedestinatorum, ergo praedestinatio sua est tinis omnium praedestinationum; ergo est causa finalis omnium praedestinationum.
Ex iis ergo relinquitur quod praedestinatio Christi est causa effectiva, exemplaris et finalis omnium praedestinationum.
Arl oppositum sic: 1. Omnes rationes aeternae simul sunt in mente di na et secundum has est praedestinatio; ergo praedestinationes praedestinatorum simul sunt in mente divina; non ergo per prius et posterius; cum ergo causa effectiva antecedat, relinquitur quod praedestinatio Christi non est causa effectiva, cum simul sit cum aliis in mente divina.
2. Item, ad hoc est auctoritas Augustini, qui dicit quod "praeclarissimum lumen nostrae praedestinationis est Christus", et intelligitur hoc de Christo secundum quod homo, sicut dicit Augustinus in Glossa super primum ad Rom. 4, quia ipse dicit quod "ille homo sine meritis habuit, sola gratia, utesset Filius Dei" et de eodem dicit quod "est lumen nostrae praedestinationis". Sed secundum hoc obicitur: Omnes sunt ab aeterno praedestinati et unusquisque habet suam rationem in mente divina, quae quidem ratio est lumen nostrae praedestinationis; ergo unusquisque habet proprium lumen suae praedestinationis; non ergo est ponere Christum esse lumen nostrae praedestinationis; sed secundum quod Christus est lumen, dicitur causa exemplaris; ergo Christus non est causa exemplaris nostrae praedestinationis.
3. Tertia ratio sic: Christus est tinis nostrae praedestinationis; sed si Christus non esset incarnatus, non esset praedestinatio Christi, ergo praedestinationes nostrae carerent fine; ergo frustrarentur; ergo omnes praedestinati frustrarentur: quod nullus poneret; non igitur est causa finalis nec exemplaris, nec effectiva.
Solutio: Dicendum quod, cum dico praedestinationem Christi, nomine praedestinationis ratione principalis significati, quod est divina praescientia cum approbatione, dicitur aeternum; ratione vero connotati, quod est gratia Christi et gloria, dico temporale. Attendendo igitur ad principale significatum, praedestinatio Christi et aliorum praedestinationes simul sunt in mente divina; attendendo vero ad connotatum, est ordo praedestinationis Christi ad alias praedestinationes, secundum quod nos dicimus quod gratia et gloria in Christo est causa et exemplum gratiae et gloriae nostrae.
[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc solvitur primum obiectum, quia quantum ad principale significatum eius quod dico praedestinatio, quod est aeternum, non est prioritas nec causalitas praedestinationis Christi ad alias; sed quantum ad connotatum, quod est temporale, est prioritas et causalitas.
2. Ad secundum vero quod obicit quod Christus est lumen nostrae praedestinationis, dicendum quod duplex est lumen nostrae praedestinationis, scilicet aeternum et temporale. Ratione significati in praedestinatione, quod est aeternum, dicendum quod Christus, secundum quod Deus et Sapientia aeterna, est lumen praedestinationis omnium praedestinatorum et singulorum, et cum sit unum et idem lumen, tamen quia ad multos est, qui sunt praedestinati, multipliciter accipitur respectus ad ipsum, ut dicatur et huius et illius lumen. Ratione vero connotati in praedestinatione, quod est temporale, scilicet gratia, dicendum quod Christus, secundum quod homo, est lumen temporale nostrae praedestinationis, quia haec superabundantia est ipsius supereffluentis gratiae, qua assumptus est in unitatem personae, ita quod Filius Dei naturalis est filius hominis et unusquisque praedestinatorum per participationem illius supereffluentis gratiae est filius adoptionis. Unde gratia sua est velut lumen in sole, nostrae vero gratiae sicut radii comparati ad solem.
3. Ad ultimum quod obicit quod Christus non est finis, dicendum, quemadmodum in aliis, quod in praedestinatione est praescientia et gratia finalis, unum ut significatum, aliud ut connotatum. Si ergo respiciamus ad praescientiam, sua praedestinatio non est tinis nostrae praedestinationis; si autem respiciamus ad gratiam connotatam, sic est finis: gratia enim unionis, quae est in Christo, est terminus omnium gratiarum nostrarum, quia omnes nostrae gratiae terminantur ad suam et rationes nostrae gloriae ad suam. — Ad illud ergo quod obicitur quod frustrarentur praedestinationes, si non esset incarnatio, dicendum quod frustrarentur quantum ad finem convenientissimum, non tamen simpliciter, quia alius modus esset liberationis, et ille esset finis, sed non ita conveniens.
On this page