Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 3

Consequenter quaeritur I. utrum gratia Christi, secundum quod est quidam homo singularis, sit gratia plenitudinis.

Et ostenditur quod sic: a. Ioan. 1, 14-15: "Verbum caro factum est etc. plenum gratiae etveritatis". Sed Verbum caro factum est ipse Christus homo; ergo Christus, ut quidam homo, habuit plenitudinem gratiae ad omne bonum et veritatis quantum ad scientiam omnium.

Contra: 1. In Christo homine non iuerunt omnes virtutes; sed non est plenitudo gratiae sine plenitudine omnium virtutum; ergo in Christo non fuit plenissima gratia. — Quod patet, quia in Christo non fuit fides, quae est prima virtutum ; nam fides est cum visione aenigmatica, Christus vero videbat sine aenigmate. Similiter non habuit spem: nam spes est "exspectatio futurae beatitudinis", quae non habetur, ipse autem iam: beatitudinem habebat nec exspectabat eam. Item, poenitentia est una virtutum; sed Christus non habuit eam: nam "poenitentia est virtus, qua commissa malacum emendationis proposito plangimus et odimus", sicut habetur in IV Sententiarum.

2. Item, si dicatur quod in Christo, prout est quidam homo singularis, est plenitudo gratiae, sicut fuit in B. Virgine et in B. Stephano — unde Act. 6, 8 dicitur: "Stephanus plenus gratia et fortitudine" — et similiter dicitur quod plenitudo gratiae est in Ecclesia; quaeritur ergo quo modo differt plenitudo gratiae in istis.

Postea quaeritur II. utrum Christus secundum gratiam, quam habet ut quidam homo singularis, possit dici membrum corporis Ecclesiae.

Et videtur quod sic, a. quia secundum istam gratiam est sicut quidam singularis homo sanctus, sicut fuit Petrus vel unus alius; sed omnes sancti sunt membra Ecclesiae; ergo Christus secundum hanc gratiam est membrum Ecclesiae. - Si dicatur quod hoc non potest esse, quia ipse est caput Ecclesiae et ideo non potest esse membrum, istud nihil est, quia caput est principale membrum corporis; ergo Christus potest esse membrum corporis mystici, scilicet Ecclesiae, cum sit caput eius: nam cor, hepar et caput sunt principalia membra corporis.

b. Item, I Cor. 12, 27: "Vos estiscorpus Christi et membra de membro", "id est de Christo" ; Christus igitur est membrum.

Solutio: I. Dicendum quod, cum in Christo sit gratia unionis et gratia secundum quam est caput et gratia secundum quam est quidam homo singularis sanctus, dicimus quod gratia sic tripliciter dicta in ipso potest dici gratia plenitudinis. Secundum rationem causae finalis gratia plenitudinis est gratia unionis, quia summa et perfectissima est in ipso. Nam ultimus effectus gratiae et perfectior est nos unire Deo; sed in aliis a Christo non est unire nisi per cognitionem et amorem, in Christo vero non solum secundum cognitionem et amorem, sed etiam in unitate personae, ut sit idem filius hominis qui et Filius Dei; et haec est maior unio quae possit esse vel excogitari: unde iste est effectus plenissimus qui possit esse gratiae. — Secundum rationem vero causae efficientis gratia Christi secundum quam est caput est gratia plenitudinis, quia, sicut quaedam luminaria perficiuntur suo lumine solum et non habent potestatem influendi suum lumen aliis, sicut patet de carbone, quaedam vero non solum retinent suum lumen in se, sed ipsum influunt et illuminant alia corpora, sicut patet de flamma, ita gratia Christi radiat ab ipse ad alios; non autem gratia in aliis sanctis, sed tantum perficit ipsorum animas, nec habent potestatem influendi ipsam. Et propter hoc sicut lumen in flamma dicitur plenum, lumen vero in carbone semiplenum, ita gratia in Christo, secundum quam est caput, debet dici gratia plena, in aliis sanctis non, sed debet dici gratia semiplena. — Secundum vero rationem causae formalis dicitur gratia singularis Christi gratia plenitudinis, plene informans animam Christi et plenissime omnes vires beatae animae eius quantum ad omnes actus ipsarum, quia in ipso est gratia cognitionis veritatis omnium ; et haec perficit quantum ad actum rationis, et perficit quantum ad actum concupiscibilis, qui est amor bonitatis, et quantum ad zelum qui est actus irascibilis. In aliis vero sanctis, licet ipsa informaret secundum excellentiam ad unum actum, non ad omnes tamen actus. Et cum in aliis sanctis sit praeeminentia respectu alicuius doni, secundum quod dicitur de sanctis, Eccli. 44, 20: "Non est inventus similis illi", in Christo est praeeminentia respectu omnium donorum, quia non habet gratiam ad unum actum gratiae tantum, sed ad omnes. Et hoc est quod dicit Augustinus quod accepit gratiam totaliter et universaliter. Unde comparatio gratiae Christi ad gratias aliorum secundum plenitudinem et perfectionem est secundum quod comparatur figura circuli ad alias figuras angulares. Circulus enim est capacissima figura respectu aliarum ; ita gratia Christi capacissima est: capax enim est omnis actus cuiuslibet virtutis, quod non est in aliis gratiis sanctorum.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod sunt quaedam dona gratuita cum imperfectione, quaedam autem sine imperfectione, hoc est quae non dicunt imperfectionem. Fides autem est donum gratuitum cum imperfectione; unde non solum dicit perfectionem, immo etiam nominat imperfectionem. Nam fides est, quae assentit veritati quam non videt. Hoc quod dico assentire veritati perfectionis est; sed hoc quod dico quam non videt imperfectionis. Similiter poenitentia est donum gratuitum cum imperfectione. Poenitentia enim est virtus consistens in detestatione mali, quod commissum est; detestatio mali dicit perfectionem, sed quod commissum est dicit imperfectionem: perfectionis enim est detestari malum, sed imperfectionis est quod commissa sint. Cum igitur in ipsa gratia, quae est plena, immo plenissima, sicut gratia Christi, nulla sit imperfectio, patet quod non debuerunt in ipso esse dona gratiarum cum imperfectione ratione suae imperfectionis. Et propter hoc fides in ratione fidei, nec spes in ratione spei, nec poenitentia in ratione poenitentiae debuerunt esse in Christo, quia sub rationibus istis dicunt imperfectionem; sed illud solum, quod erat perfectum in istis donis, fuit in Christo. In ipso enim fuit assensus primae veritati, quod est perfectionis in fide; sed illud, quod est imperfectionis in fide, non fuit in Christo, scilicet cognitio aenigmatica. Similiter in ipso fuit maxime quod est perfectionis in spe, scilicet adhaesio cum bono, sed non cum illa imperfectione, quae est expectatio boni quod non habetur. Similiter illud quod est perfectionis in poenitentia, fuit maxime in ipso, quia nunquam aliquis tantum potuit detestari peccatum quantum ipse detestabatur, quia nunquam aliquis habuit tantam oppositionem voluntatis ad malum aliquod. Semper ergo, quod est perfectionis gratiae et plenitudinis, est in gratia Christi absoluta, et ideo in ipso est gratia plenitudinis.

2. Ad aliud dicendum quod plenitudo gratiae dicitur multipliciter. Dicitur enim plenitudo gratiae quantum ad sufficientiam: haec est quae sufficit animae ad habendum vitam aeternam et aureolam, et hoc modo Stephanus dicitur "plenus gratia", Act. 6, 8; sua enim gratia non solum fuit condigna aurea, id est praemio aeterno substantiali, immo etiam et aureola: meruit enim auream et aureolam, quia fuit praedicator et martyr. — Secundo modo dicitur plenitudo gratiae quantum ad numerositatem, et hoc modo Ecclesia dicitur plena gratia, quia non est aliquod genus gratiae, quod non sit in Ecclesia quantum ad aliquod membrum eius, ita quod huic datur istud, alii aliud. Unde Apostolus: "Divisione; gratiarum sunt, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae" etc., I Cor. 12, 5—8. — Tertio modo est plenitudo gratiae praerogatione super omnem creaturam puram, et haec est in B. Virgine, Luc. 1, 28: "Ave, gratia plena". Ex hoc enim quod ipsa est mater Filii Dei, est ei quaedam excellentia et praerogativa gratiae, cui non potest pura creatura alia comparari; unde Anselmus: "Nempe decens erat ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium, quem corde suo aequalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat". — Quarto modo dicitur plenitudo gratiae quantum ad consummationem sive perfectionem, et haec est in Christo homine; unde Ioan. 1, 14: "Plenum gratiae et veritatis", quia habuit gratiam quantum ad omnem actum perfectum. Et ex hoc etiam est quod Christus non habuit fidem et spem sub iis rationibus, quia non sunt gratiae consummatae, immo sunt eorum quae nondum habentur, et ideo dicunt illud, quod dicunt, cum imperfectione; Christus autem habuit gratiam perfectionis et ad omnem actum perfectum.

II. Ad aliam quaestionem utrum Christus secundum gratiam absolutam sit membrum corporis Ecclesiae, dicendum quod Christus dicitur caput Ecclesiae secundum humanitatem et secundum divinitatem. Si ergo dicatur caput secundum divinitatem et comparemus ad hoc caput humanitatem Christi, sic Christus secundum humanitatem est membrum, scilicet ipsius divinitatis, quae est caput, quia ipsa divinitas, cui unita est humanitas, movet ipsam humanitatem et sensificat sicut caput membra ; et hoc modo Christus est membrum corporis Ecclesiae, cuius caput est divinitas; hoc modo dicitur I Cor. 12, 27: "Vos estis corpusChristi, ei membra de membro", Glossa: "De membro, id est de Christo capite" ; unde appellat ibi Christum, caput secundum humanitatem, esse membrum respectu divinitatis. Si vero dicatur caput secundum humanitatem, sic non debet dici membrum corporis Ecclesiae, sed caput.

Sed tunc obicitur contra, quoniam caput est membrum corporis et de integritate ipsius. - Dicendum quod non est per omnia simile de capite et corpore materiali et spirituali, quia in capite et corpore materiali ita est quod, cum influat caput ad corpus et ad singula eius membra, ipsum tamen caput indiget aliis membris; unde alia membra influunt ipsi. Sicut enim a capite influit sensus ipsi cordi, ita a corde influit vita capiti et similiter ab hepate influit nutrimentum ad caput, sine quibus non potest esse caput; unde mutuo sibi serviunt caput et membra materialia. Unde caput materiale non solum se habet in ratione influentis ad alia membra, sed etiam in ratione recipientis ab ipsis, quia se habent in mutua indigentia, ita quod membra indigent capite et e converso; unde I Cor. 12, 21: "Non potest autem dicere oculus manui opera tua non indigeo,aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii". Sed Christus secundum humanitatem, qui est caput spirituale respectu corporis spiritualis Ecclesiae, non indiget membris suis ; unde se habet ad ipsa solum in ratione influentis et non ab ipsis recipientis. Et ideo dicitur caput corporis Ecclesiae et non membrum, quia non indiget corpore.

Et sic patet responsio.

PrevBack to TopNext