III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 1
UTRUM IN CHRISTO SECUNDUM DUAS NATURAS SIT PONERE DUAS SCIENTIAS.
Ad primum arguitur sic: 1. Cum in Christo sit una persona, unius autem personae una est perfectio, scientia autem est perfectio, relinquitur ergo quod una erit scientia Christi.
2. Item, cum Christus sit sciens secundum scientiam increatam, scientia autem increata est certissima et perfectissima et nobilissima de omnibus, ergo secundum illam Christus de omnibus habet perfectissimam scientiam; vanum est autem ponere haberi per plura, quod perfecte habetur per unum ; relinquitur ergo quod Christus non habet aliam scientiam quam increatam.
3. Item, habens scientiam nobiliorem non indiget ignobiliori; cum ergo in Christo sit scientia per gratiam unionis et scientia increata, superflue ergo ponerentur in Christo aliae scientiae creatae. scilicet scientia comprehensoris et scientia naturae integrae et perfectae et scientia experientiae.
4. Item, scientia Christi, quae est per gratiam unionis, est secundum maius lumen quam sint aliae tres sequentes; sed sic est in lumine corporali quod maius lumen absorbet minus; ergo similiter erit in lumine spirituali; ergo non manent in Christo alii modi sciendi nisi solum duo primi supra distincti, quorum unus est scientiae increatae, alius est per lumen gratiae unionis. - Item, angelis post confirmationem non remansit cognitio vespertina, nec in hominibus, adveniente gratia comprehensionis sive beatitudinis, manebit scientia fidei, "quia cum venerit quod perfectumest, evacuabitur quod ex parte est", I Cor. 13, 10; ergo in Christo non potuit esse scientia creata cum scientia increata vel ad minus cum scientia unionis vel comprehensionis.
Contra: a. "Ioannes Damascenus": "Quarum sunt diversae naturae, eorum sunt diversae operationes" ; operationibus autem proportionantur habitus; ergo, cum in Christo sint diversae operationes propter diversas naturas, erunt in ipso diversi habitus; ergo, cum scientia dicat habitum secundum divinam naturam et humanam, in Christo erunt diversae scientiae.
b. Item, si in Christo non esset nisi scientia increata, non esset anima Christi sciens, cum scientia animae, qua scit formaliter, sit creata; eadem ratione nec esset diligens nec beata; relinquitur igitur quod ipsa est sciens scientia creata.
c. Item, sicut dicit Boethius in libro De duabiis naturis et una persona Christi, Christus accepit aliquid a triplici statu humani generis sive Adae. Unus status fuit, qui debebatur ei si stetisset, status scilicet beatitudinis, in praemium; alius fuit status, in statu in quo erat, scilicet status innocentiae, secundum quem statum debebatur ei scientia, quae debetur naturae integrae et perfectae; alius status fuit post lapsum, secundum quem statum habuit scientiam experimentalem: habuit enim scientiam poenae peccati per experientiam. A primo ergo statu habuit Christus scientiam comprehensoris; a secundo scientiam naturae integrae et perfectae; a tertio statu scientiam experientiae, sed non experientiae culpae, sed tantum poenae. Relinquitur igitur quod, praeter scientiam increatam et scientiam gratiae unionis, est in Christo triplex alia scientia, sicut supra dictum est. - Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Dicendum igitur ad primum quod habitus non diversificantur secundum personam, immo secundum naturam; unde dicit Ioannes Damascenus quod in Christo sunt diversae voluntates propter diversas naturas. Et similiter dicendum in Christo, propter diversas naturas, diversas scientias, creatam et increatam.
2. Ad aliud dicendum quod, quamvis Christus homo una sit persona cum Filio Dei — propter personalem unionem est sciens scientia increata sicut Filius Dei: unde ratione personae non indigeret alia scientia — tamen ratione personae in humana natura indiget alia scientia, scilicet creata. Non enim debet esse humana natura in Christo imperfecta, quod consequeretur, si careret scientia creata, sed perfectior debet esse in ipso natura omnibus aliis; ideo omni genere sciendi scientia creata oportet quod sit perfecta illa anima.
3. Ad aliud dicendum quod duplex est necessitas vel indigentia: una quidem est rei in se, altera est respectu finis, quae quidem necessitas idem est quod utilitas, prout necessarium dicitur utile in uno sensu. Dicendum ergo quod Christus homo, habens scientiam unionis et comprehensionis, propter se non indiget altero modo sciendi. Sed quia assumpsit humanam naturam ut genus humanum per verum hominem redimeret, respectu istius finis necessaria erat duplex in Christo scientia, naturalis scilicet et scientia experientiae: scientia naturalis sive naturae integrae et perfectae, ut verus homo probaretur ; scientia vero experientiae, ut genus humanum per sensum poenae et experientiam redimeretur. Et huiusmodi scientiae utiliores sunt sive magis convenientes fini praedicto, quamvis aliae simpliciter meliores.
4. Ad aliud dicendum quod in corporalibus minus lumen obfuscatur et absorbetur a maiori. Et ratio huius est quoniam omnia lumina corporalia sunt ad unum actum, scilicet manifestationis, qui quidem actus per se et perfectissime est a lumine maiori. Sed in spiritualibus non sic; non enim omnia lumina spiritualia sunt ad unum actum. Distinguendum tamen est secundum statum comprehensoris et viatoris. Viatoris enim non est unus actus, sed plures; unde lumina plura virtutum seu donorum in viatore non sunt ad unum actum, et inde est quod non est eadem cognitio secundum speciem per illa. In statu vero comprehensoris in quantum comprehensoris, non est nisi unus actus, qui determinatur secundum summum luminis et totalitatem virtutis eius, lumen scilicet divinae visionis in gloria. Secundum hoc ergo dicere volunt quod aliae cognitiones, quae sunt secundum minora lumina, scilicet fidei et huiusmodi, absorbentur, et secundum hoc accipitur illud quod dicitur: "Cum venerit quod perfectum est" etc. Christus autem erat in statu comprehensoris simul et viatoris secundum partes animae differentes, superiorem et interiorem, et ideo scientia comprehensionis non absorbebat alias scientias.
On this page