Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 2

UTRUM SCIENTIA INDITA FUERIT CHRISTO AB INITIO SUAE CONCEPTIONIS VEL PER SUCCESSIONEM TEMPORIS ACQUISITA.

Consequenter quaeritur utrum scientia indita fuerit Christo ab initio suae conceptionis vel per successionem temporis acquisita.

Ad quod sic arguitur: 1. Hebr. 5, 8: "Didicit ex iis, quae passus est, obedientiam". Sed discere est venire in notitiam illius, quod prius non habuit; ergo Christus non habuit plenam scientiam a principio; ergo acquisita est.

2. Item, Psalmus: "Qui tribuit mihi intellectum" etc., Glossa: "Usque ad mortem erudivit me pars inferior mea, scilicet carnis assumptio, ut experirertenebras mortalitatis". Ergo ex aliqua parte iuit in eo scientia acquisita.

3. Item, super illud Luc. 2, 52: "Proficiebat puer Iesus aetate et sapientia", Beda: "Sicut carnis est aetate proficere, sic animae gratia et sapientia". Ergo recepit cognitionem, quam prius non habebat.

4. Item, Leo Papa: "Adoraverunt infantem, in nullo ab aliis generalitateinfantiae dissimilem". Sed non habere aliquam notitiam pertinet ad generalitatem infantiae; ergo non habuit tunc notitiam; ergo postea profecit.

5. Item, Damascenus: "Oportet cognoscere quoniam servilem et ignorantem naturam accepit; serva enim Dei esthominis natura, qui fecit eam, et non habet tuturorum cognitionem".

5. Item, si imperfectionem habuit ex parte affectivae, multo fortius ex parte cognitivae quae ordinatur ad affectivam. Cum ergo constat quod imperfectionem habuit ex parte affectivae sensibilis, secundum quam habuit tristitiam et timorem, ergo et ex parte cognitivae sensibilis habuit imperfectionem. - Item, simili ratione videtur quod in parte rationali habuerit imperfectionem quantum ad cognitionem, cum etiam in parte rationali habuerit imperfectionem quantum ad affectivam. Quod probatur; dicit enim Hieronymus: Coepit Iesus timere, ne anima eius videretur irrationabilis. Ergo in ratione fuit timor; secundum ergo modum viatoris fuit timor in ratione.

7. Item, Hebr. 4, 15: "Nan habemus pontificem, qui non possit compati" etc., Augustinus: "Multiplexest in Christo natura: una secundum quam patiebatur, scilicet corpus; altera, secundum quam compatiebatur, scilicet anima; tertia, secundum quam nec patiebatur nec compatiebatur, scilicet divinitas". Ergo, si recte distinxit, anima secundum omnem partem patiebatur, quia secundum sensitivam patiendo, secundum affectivam rationabilem compatiendo, ergo et in rationali; et ita didicit per experientiam pars illa.

8. Item, Dominus assumpsit humanam naturam "in similitudinemcarnis peccati", quia sumpsit eam de massa peccati, Rom. 8, 3; sed illud est humanae naturae corruptae; sed secundum hominem ordinata cognitio est, ut "ex multis sensibus fiat una memoria et ex multis memoriis unum experimentum" ; ergo hic modus cognitionis erat etiam in Christo.

9. Item, Augustinus, Super Genesim: "Angeli cognitionem matutinam habuerunt incomparatione ad Verbum, vespertinamin comparatione rerum in genere suo". Ergo, si Christus utroque modo cognovit, habuit cognitionem utramque, et ita potuit crescere vespertina scientia eius sicut angelorum, quia possunt fieri quae non sunt.

Contra: a. Gregorius, super illud Luc. 2, 52: "Proficiebat aetate et sapientia" etc.: "Non accipiendo quod non habebat per accessum temporis, sed pandendo donum gratiae".

b. Item, Damascenus: "Proficere dicebatur secundum eam, quae inerat sibi, sapientiam, in manifestationem ducens". Relinquitur igitur quod non defuit scientia, licet manifestatio.

6. Item, nihil habens habitum ad cognitionem secundum nobiliorem modum et perfectum, habet ordinationem ad illam secundum modum imperfectum; sed ignobilior est ille, qui est secundum experientiam, illo, qui est secundum viam aliam; ergo Christus non profecit in scientia secundum experientiam.

d. Item, Christus secundum intellectum fuit comprehensor; sed anima in gloria nullo modo ordinatur ad habitum experimentalem, immo evacuat huiusmodi habitum tamquam id quod imperfectum est, cum adest cognitio perfecta; si ergo perfectum tollit imperfectum praeteritum, non ordinat ad imperfectum futurum; relinquitur igitur quod cognitio in parte non fuit in Christo, ex quo habuit cognitionem perfectam.

Solutio: Unus est modus sciendi in Christo secundum divinam naturam, et ibi scientia idem est quod idipsum, id est quod eius essentia; iste modus iuit in Filio Dei ab aeterno. Secundus est in Christo secundum gratiam unionis, quam scientiam nulla alia creatura habuit: iste enim modus distinguitur ab omni alio sciente. Item, tertius est secundum gratiam comprehensoris; in hac communicant angeli et animae sanctae. Item, quartus secundum naturam integram animae, secundum quam habuit Adam scientiam in statu innocentiae, et hanc habuit perfectius quam alii puri homines. Item, quintus secundum poenalem naturam assumptam. Item, sextus est quaedam gratia data Christo ad cognoscendum res secundum numerum secundum progressum temporis, quae fuit a principio data animae Christi secundum intellectum, non dico ipsa cognitio.

Et quantum ad primum similiter se habet ante incarnationem et post. Secundus vero non fuit ab aeterno; secundum hunc habuit omnium cognitionem, scilicet eorum quae pertinebant ad mysterium incarnationis, passionis et redemptionis. Hac etiam non habuerunt angeli statim post confirmationem; unde dixerunt Isai. 63, 1: "Quis est iste, qui venit de Edom" etc., et si aliqui habuerunt, hoc fuit ex superadditione aliqua, non ex ipsa gloria. Et secundum hoc intelligitur illud Ephes. 3, 10: "Ut innotescat principatibus et potestatibus per Ecclesiam". Secundum vero tertium modum cognitionis, scilicet comprehensoris, habuit cognitionem omnium pertinentium ad suam gloriam et suorum, id est eorum, quae ordinantur ad illam. Quartus vero modus cognitionis, quae est secundum naturam integram, quae fuit in Adam, Gen. 2, 19: "Adduxit ea ad Adam, ut videret" etc., fuit in Christo secundum naturam integram quam assumpsit. Quintus qui est cognitionis quae est secundum naturam poenalem, fuit similiter in Christo; in hac didicit diversas poenalitates secundum experientiam in affectiva, quam tamen cognovit secundum alium modum, scilicet secundum gratiam cognitionis quae data est sibi per gratiam unionis; unde praescivit illas secundum gratiam quae fuit gratia unionis. Sextus modus cognitionis est ad cognoscendum per experientiam, non ut prior quae affectivae fuit, sed cognitivae ex sensu; unde specialis gratia, quam habuit ad sciendum, fuit ei data quoad experientiam in cognitiva.

Notandum autem quod est duplex cognitio in sensu per experientiam; cognitio enim in sensu est duobus modis: uno modo cum res est in sensu secundum similitudinem; alio modo cum est in sensu secundum formam: aliter enim est similitudo coloris in oculo, aliter dolor. Et secundum hoc duplex est cognitio in Christo secundum experientiam; prima quantum ad naturam poenalem, secunda quantum ad specialem gratiam cognoscendi res secundum numerum per processum temporis.

Ad obiecta vero in contrarium dicendum quod quaedam auctoritates intelliguntur secundum cognitionem completam secundum gratiam unionis et comprehensoris et integrae naturae; aliae vero intelliguntur secundum cognitionem experimentalem; aliae vero secundum manifestationem quoad nos, Nota tamen quod, si quandoque novit primo modo quod prius non novit illo eodem modo, non debet propter hoc dici ignorantia. Ignorantia enim dicitur esse alicuius quod prius non fuit cognitum et de his quae necessaria sunt; sed talis non fuit in Christo. Non enim potest dici quod aliquid modo novit quod non prius, quia sensibilia, quae addidicit per experientiam, prius novit per modum nobiliorem et perfectiorem; ignorantia autem est defectus perfectionis.

1-2. Et sic patet responsio ad primo obiecta, quia, etsi "didicit ex iis, quae passus est, obedientiam", etsi eruditus fuit usque: ad mortem, non propter hoc sequitur quod fuit ignorans, quia quod processu temporis cognovit scientia experimentali, prius cognovit alio modo cognitionis.

3-4. Similiter intelligendum est de aliis obiectis sequentibus. Unde non venit in aliquid non notum omnino per processum temporis, sed in aliquid non notum sic.

5. Ad hoc quod dicit Damascenus quod "assumpsit naturam servilem et ignorantem", dicendum quod servilis dicitur ratione peccati; sed sic non fuit in eo servilis, sed servilis ratione poenae, ad quam obligata fuit humana natura propter peccatum. Quod vero dicitur ignorans, hoc refertur ad genus naturae, non ad naturam, prout fuit in Christo ; ipse enim dicitur filius, non servus. Unde Anselmus ostendit quod non decuit ipsum assumere ignorantiam, dicens: "Quo modo tot et tanta faceret ille homo sine immensa sapientia?" Ubi ostendit quod non fuit ignorantia naturae respectu boni nec respectu mali, sic: "Si nihil amatur quod non cognoscatur, sicut nihil boni est quod non amet, sic nihil estquod ignoret; bonum autem nemo perfecte novit nisi qui scit illud a malo discernere". Et sic non fuit ignorans nec respectu mali nec respectu boni.

6. Ad quod obicitur quod imperfectio fuit ex parte cognitivae, sicut ex parte affectivae, dicendum quod non est verum, quia ipse Dominus dispensative et secundum congruitatem redemptionis nostrae assumpsit imperfectiones quasdam ex parte affectivae, prout congruebat nostrae redemptioni, non autem ex parte cognitivae, quia huiusmodi detectus, scilicet qui ponunt ignorantiam, noxii essent in multis et in nullo utiles, ut vult Anselmus.

7.Ad aliud Augustini quod obicitur quod compassio fuit in intelligibili adiectiva sicut passio in sensitiva, dicendum quod, licet intelligibilis pars esset consentiens vel compatiens corporali quando patiebatur, nihilominus fruebatur pertecte. Ex hoc enim quod patiebatur, gaudebat; unde perfectum habuit gaudium et maximam passionem, quia ex hoc fuit gaudium perfectius, sicut est in sanctis patientibus pro Christo. Gloria vero illa et gaudium erat secundum ordinem ad superius, scilicet ad divinam naturam sibi unitam, secundum quam residebat ratio totius redemptionis; compassio vero secundum ordinationem ad interius. Unde, licet compassio esset et passio, ex magnitudine tamen gloriae non reputabatur. Praeterea, licet hoc didicerit per experientiam, scivit tamen alio modo, ut supra dictum est ; unde non fuit ignorans: licet enim rationalis pars didicerit per experientiam, scivit tamen alio modo.

8. Ad aliud quod obicitur quod "ex multis sensibus una memoria" etc., dicendum quod duplex est cognitio experientiae: una per viam acquisitionis scientiae, secundum quod ex multis memoriis colligitur unum experimentum et ex multis experimentis unum universale, quod est principium scientiae; alia est in via exercitii practicae, sicut cum aliquis habet theoricam medicinae, experitur et procedit in operibus practicae. In prima via est motus ab incognito ad cognitum; in secunda vero est motus non ab incognito ad cognitum, sed a cognito hoc modo ad incognitum secundum alium modum, sicut dicit Philosophus. Prima via est imperfectionis naturae, quia est motus ab ignorantia ad scientiam; et ideo non est ponenda in Christo. Secunda vero via est perfectionis naturae nec secundum eam est motus ab ignorantia ad scientiam, sed ab huiusmodi scientia ad alterius modi scientiam. Praeterea, venire a posterioribus in priora, est secundum naturam corruptam et imperfectam ; e converso venire est secundum naturam perfectam in primo statu, et ita fuit in Christo.

9. Ad aliud dicendum quod [non] similiter est in Christo et in angelis matutinum et vespertinum. Vespertina enim cognitio proprie dicitur in creatura, quae possibilitatem habet ad obscuritatem: vespertinum enim dicit possibilitatem ad obscuritatem, et haec possibilitas fuit in angelis. Unde haec fuit in natura alia a Christo tantum; sed in ipso non fuit haec possibilitas propter unionem. Unde etsi habuit cognitionem rerum in genere suo, non convertitur cum cognitione vespertina, nisi fiat additio, scilicet possibilitas ad obscuritatem. Unde habere cognitionem in genere suo cum tali possibilitate convertitur cum cognitione vespertina; sed talem non habuit Christus; ergo nec vespertinam; sed statim, cum unita est natura humana cum divina, habuit gratiam; et sic fuit cum lumine, et non cum obscuritate aliqua sicut angeli, quantum est de natura sua.

PrevBack to TopNext