III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 3
UTRUM SCIENTIA CHRISTI FUERIT SINE ALIQUA IGNORANTIA.
1. "Dicit enim Ambrosius, in III libro De Spiritu Sanctosic: Deus perfectionem naturae assumpsit humanae, suscepit sensumhominis, sed non sensu carnis inflatus. Sensu hominis animam dixit turbatam, sensu hominisesurivit et rogavit, sensu hominis profecit, sicut scriptum est: "Iesus proficiebat aetate, sapientia et gratia"; quo modoproficiebat sapientia Dei? Profectus aetatis etprofectus sapientiae, sed humanae, est. Et sequitur: Expers autemagnitionis infantia per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorabat".
3. Item, Anselmus, IIl Cur Deus homo: "Cur non poterat ille homo vere esse ignorans, sicut vere mortalis erat?" Ex quo arguitur, cum vere assumpserit ipse mortalitatem, quod et vere ignorantiam.
Contra: a. Anselmus: "Illaassumptio in unitatempersonae Filii Deinonnisi sapienter a summa sapientia fiebat, et ideo non assumpsit in homine quod nullo modo utile, sed valde noxium est ad suum opus, quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihil illi utilis esset, sed ad multa noxia".
c. Item, idem Anselmus: "Quo modo illi crederent homines, si illum scirent nescientem? Si autem nescirent, ad quid esset illi utilis ignorantia?"
d. Item, Ioannes Damascenus: "Proficere dicitur "aetate et sapientia"per augmentationem aetatis eam, quae ei inerat, sapientiam inmanifestationem ducens. Qui autem dicunt ipsum proficere "aetate et sapientia"ut additamentum suscipientem, non eam, quae secundum hypostasim, unionem venerantur".
2. Item, maior est cognitio creaturae per unionem quam per comprehensionem; si ergo in cognitione, quae erit per comprehensionem in gloria, non manet, ergo nec cum unione poterit esse ignorantia.
f. Item, si aliquis oculus haberet similitudines omnium visibilium unitas, virtus visiva iuncta illi oculo haberet cognitionem omnium sensibilium; ergo, cum intellectus animae Christi sit iunctus intellectui increato, in quo rationes et ideae rerum omnium sunt, intellectus Christi habebit cognitionem omnium sine ignorantia alicuius. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 2. Et dicendum ad primum in contrarium secundum "Ioannem Damascenum": "Si, secundum Gregorium Theologum, separabisquod videtur ab eo quod intelligitur, et serva dicetur etignorans caro; propter hypostaseos autem, id est personae, indivisibilemunionem ditataest anima Domini futurorum cognitione".
On this page