Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 4

UTRUM SCIENTIA CHRISTI FUERIT OMNIUM.

Consequenter quaeritur 1. utrum scientia Christi fuerit omnium, id est utrum omnium habuerit scientiam.

Ad quod sic: a. Anselmus, II Cur Deus homo: "Nihil amatur, quod non cognoscatur. Si ergo nihil est boni quod anima Christi non amet, ergo nihil est boni quod ignoret; bonum autem nemo perfecte novit nisi qui scit illud a malo discernere" ; nullum ergo erit malum quod ignorabit. Ex quo relinquitur quod omnium, tam bonorum quam malorum, habuit scientiam.

b. Item, Apoc. 5, 12: "Dignus est Anus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam", Glossa: "Omnium rerum cognitionem, sicut Verbum sibi unitum".

Contra: 1. Marc. 13, 32: "De die illa nemo scit neque Filias" etc.. Ergo ipse, secundum quod homo, diem iudicii ignoravit. Item, Hieronymus: "Solus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, id estunus Deus, in sua scientia, aliis incognitum hoc reservat". Ergo ab illa cognitione excluditur omnis creatura ; ergo et Christi anima.

2. Item, Ambrosius a: "Per humanam imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorabat".

Respundeo: 1. Aliud est loqui de natura in se, aliud de natura unita. Quod ergo dicitur nescire de hora iudicii, intelligitur ratione naturae in se; ratione vero naturae unitae, habet notitiam illius. Unde Damascenus, secundum Theologum Gregorium: "Si separabisquod videtur ab eo quod intelligitur, ignorans dicitur caro; propter personae vero indivisibilem unionem ditata est anima Domini futurorum cognitione". Vel aliter secundum Rabanum et Bedam: "Cum dicitur nescire Filius, intelligitur de filio adoptivo" ; unde dicunt: Ostenditur non de Unigenito, sed de adoptivo filio hoc dixisse. Et per hoc patet responsio ad primum.

2. Ad secundum dicendum secundum Anselmum, in libro Cur Deus homo: Cum dictum est Christus didicit, intelligendum est "fecit alios discere", vel "quodper scientiam non ignoravit, experimento didicit".

II. Secundum hoc quaeritur utrum sequatur Christus habet scientiam omnium, ergo habet scientiam creandi.

Ad quod dicendum quod haec est duplex: Christus habet scientiam creandi mundum, quia iste genitivus creandi potest dicere habitudinem ad scientiam causae materialis vel effectivae. Si dicat habitudinem causae materialis, vera est et est sensus: habet scientiam creandi, id esi habet scientiam de creaturis et de ipsa creatione; si dicat habitudinem causae efficientis, falsa est, quia tunc est sensus: habet scientiam ad creandum vel ad hoc ut creet, quod falsum est.

PrevBack to TopNext