Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 5

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 5

UTRUM CHRISTUS HABUERIT SCIENTIAM SECUNDUM OMNEM MODUM SCIENDI HUMANUM.

Consequenter quaeritur utrum habuit Christus scientiam secundum omnem modum sciendi. Quaeritur ergo I. utrum habuit scientiam deliberativam.

Quod videtur: 1. Quia ista est propria humanae naturae; ipse autem accepit omnes proprietates humanae naturae ; ergo et istam habuit.

Contra: u. Damascenus: "In Christi anima non inquimus consilium vel electionem; non enim habuit ignorantiam".

Respondeo: a. Electio dicitur dupliciter et consilium similiter. Uno modo consilium dicitur appetitus inquisitionis eius quod ignoratur, et electio praeoptio proveniens ex huiusmodi consilio; et hoc modo non fuit in Christo consilium nec electio. Alio modo consilium dicitur discretio interna boni a malo, et electio praeoptio boni; et hoc modo fuit in Christi anima consilium et electio et Scientia deliberativa.

II. Item quaeritur utrum in Christo fuerit cognitio successiva ex parte intellectus speculativi.

a. Nam dicit Augustinus, XV De Trinitate: "Omnium scientiam uno aspectu videbimus nec erunt volubiles cogitationesde una in aliud". Ergo multo magis intellectus Christi, unitus summae sapientiae, omnia sciebat et contemplabatur uno aspectu.

Contra: 1. Scientia in Christo homine est secundum naturam rationis humanae; sed ratio, secundum quod est propria hominis et facit differentiam a Deo et angelis, decurrit ab uno cognitu et accepto in aliud et ab uno prius accepto post ad aliud, ut a praemissis ad conclusionem ; sed constat, ubicumque est talis cognitio, est successio nec est in uno aspectu; relinquitur igitur quod scientia Christi secundum rationem humanam ex parte Speculationis est successiva.

2. Item, Gregorius: "Cum mens hominis ad unum se convertit, avertit se abalio".

Respondeo: Cum multiplex, sicut dictum est, sit scientia in Christo creata, scientia scilicet secundum gratiam unionis et scientia comprehensionis et scientia naturae pertectae et scientia experientiae, secundum duas primas est scientia in Christo sub uno aspectu, non successiva, quia est in contemplatione causae, quae Deus est, in qua videt omnia simul, secundum quod dicit Apostolus, in I ad Cor. 13, 12: "Tunc cognoscamsicut et cognitussum" ; quia, sicut Deus cognoscit nos in seipso et omnia alia, ita et nos in gloria comprehendemus nos et omnia alia in Christo, et ita simul omnia. Et hoc modo anima Christi per gratiam unionis et comprehensionis simul novit omnia, non successive. Secundum vero scientiam integrae naturae et scientiam experientiae non speculabatur omnia simul, sed erat decursus ab uno noto ad aliud notum, non tamen a noto ad ignotum, sed a noto secundum hunc modum in ignotum secundum alium modum, secundum quod dicit Philosophus, quia scientes propter quid nesciunt ipsum quia; cum igitur postea ipsum quia cognoscant, non moventur a cognito in non cognitum, sed a cognito sic in incognitum secundum alium modum.

1-2. Et secundum hoc patet responsio ad obiecta.

III. Consequenter quaeritur utrum cognitio per experientiam mansit in anima Christi post separationem.

Quod videtur: 1. Quia huiusmodi scientia bona est; sed nullum bonum ei defuit; ergo ista scientia permansit.

Contra: 1. Ista scientia fit per passionem sensus; sed nulla passio permansit nec sensus passio; ergo nec ista scientia permansit.

Respondeo: In cognitione experientiae imperfectio est; ratione eius imperfectionis non potest remanere in beatificata anima secundum partem sensibilem; et ideo, quia in parte est, non remanet, secundum quod dicitur I Cor. 13, 10: "Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est".

PrevBack to TopNext